De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 395
etiam quoad characterem supernaturalitatis naturaliter cognosci possint. Insuper miracula quia ex natura sua in confirmationem doctrinae revelatae ordinantur, nonnisi ad manifestandam auctoritatem loquentis fieri solent. Quare ex scopo suo per se cognoscibilia esse debent. Quae omnia, ut per se patet, in inspiratione librorum longe aliter se habent vel habere possunt.
338. Progredimur ad ea, quae in assertione nostra secundo loco sunt addita. Per ea contendimus, revelationem divinam, qua existentia librorum inspiratorum, quae per se occulta est, primitus manifestatur, ad finem, qui intenditur, per se solam non sufficere. Quare postulamus insuper, ut revelatio ista tum ante omnia authentice hominibus proponatur sive iuridice promulgetur, tum deinceps per magisterium aliquod, quod et visibile esse debet et infallibile, per temporum decursum continuo custodiatur. Haec post dicta fere per se clara esse videntur. Diximus (n. 335.), quod et experientia quotidiana testatur, in oeconomia praesenti revelationem, de qua paulo ante locuti sumus, directe et immediate non fieri omnibus ac singulis hominibus. Restat igitur, ut revelatio illa, quam omnino necessariam esse ostendimus, directe et immediate nonnisi hominibus quibusdam singularibus concedatur. Sed per hoc, ut patet, immediate saltem et per se totus et integer finis, qui a Deo intenditur, nequaquam attingitur. Notitia enim de existentia librorum sacrorum ex intentione Dei non ad singulares quosdam homines sed ad totum genus humanum spectare cognoscitur. Quare item in Dei intentione positum esse debet, ut notitia haec per eos, quibus primitus conceditur, ad ceteros propagetur. Iam vero hoc sine propositione publica sive promulgatione authentica, qualis pro suscipienda religione revelata generatim requiritur, fieri non posse, omnibus manifestum esse debet. Sed neque haec semel pro semper promulgasse sufficit. Notitia enim ista ad homines omnium aetatum a Deo dirigitur.
Dum haec dicimus, non negamus, fieri posse, ut scriptio alicuius libri etiam exterius miraculosa sit et talis appareat. (Cfr. Exod. XX. 1. seqq.; Ierem. XXXVI.) In hac hypothesi libenter concedimus, libri illius inspirationem sicut miracula naturalibus viribus cognosci posse. At haec hypothesis ex dictis omnino extraordinaria foret. Quare sicut ea non de quolibet libro inspirato valere potest, ita nominatim libris nostris applicari nequit, quod post dicta ulteriore demonstratione non indiget.