De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 403
344. Ceterum sententiam nostram inter alia possumus confirmare expresso testimonio Augustini, qui (de civ. Dei l. XVIII. c. 38.) data occasione de re nostra ita scribit: „Existimo, etiam ipsos, quibus ea, quae in auctoritate religionis esse deberent, sanctus utique Spiritus revelabat, alia sicut homines historica diligentia, alia sicut Prophetas inspiratione divina scribere potuisse; atque ita fuisse distincta, ut illa tamquam ipsis, ista vero tamquam Deo per ipsos loquenti iudicarentur esse tribuenda, ac sic illa pertinerent ad ubertatem cognitionis, haec ad religionis auctoritatem, in qua auctoritate custoditur canon.“ Accedit consensus totius fere antiquitatis. Id hac ratione invicte demonstramus. Patres et scholastici communiter supponebant, symbolum, quod apostolicum dicitur, ab ipsis Apostolis conscriptum fuisse. Neminem tamen inter eos aut vix unum invenies, qui hoc symbolum Scripturis inspiratis accenseat. Quaenam quaeso est huius rei ratio, nisi quod origo apostolica sola ad inspirationem haud sufficit? (Cfr. Franzelin de div. Script. thes. V. l. 1.; Cherubinus a s. loseph l. c. disp. II. art. l. §. 4. in fine, disp. III. art. 5. §. 2. n. 44.; Funk Tübing. Quart. ann. 1884. p. 7.)
Ratio, cur ita sentirent veteres, non solum illa erat, quod inspirationi verbali inhaerentes supponebant, pro scribendo symbolo Dei assistentiam seu influxum divinum in Apostolis non ad singula verba sese extendisse. Potius omnes praecipuam huius rei rationem in eo ponere videntur, quod Apostoli ad illud symbolum conscribendum nequaquam speciali illo impulsu divino, qui ad inspirationem requiritur, ferri sed velut Marte proprio ad opus illud sese accingere videbantur. Ita Apostoli opus illud revera non sub inspirationis charismate sed solummodo sub assistentia illa sunt exsecuti, quae tum ipsis tum successoribus suis ex ordinaria Dei providentia semper praesto est, quando ipsis de rebus fidei et morum pro munere suo agendum est. Hoc sine dubio est, quod voluit exprimere Suarez (de fid. disp. II. sect. 5. n. 4.) de symbolo loquens his verbis: «Licet Apostoli illud (symbolum) tradiderint Spiritu sancto regente et gubernante quoad veritatem sententiarum, non tamen dictante singula verba, quod ad Scripturam canonicam necessarium est.» Concedendum tamen est, verba Suaresii non esse ex omni parte accurata. Videntur enim verba ista in obvio sensu supponere sententiam de inspiratione verbali. Sed per hoc auctoritate Suaresii non privamur. Dubium enim non est, quin doctor eximus, ut ex aliis locis colligitur, inspirationem verbalem, quam Scripturis tribuit, non adeo stricto sensu intellexerit. (Cfr. l. c. sect. 3. n. 3., 4., 15.) Item res nostra nullum detrimentum patitur ex eo, quod iuxta Suaresium (l. c.) quidam supponere videbantur,