De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 402

(n. 102.), tum ex modo, quo ex demonstratis pro libris inspiratis ipse etiam elocutionis tenor a Jeo in antecessum determinatus fuit et quadamtenus etiam determinari suo modo debuit (n. 304. seqq.), indubitanter concluditur. Manet igitur certum, quod a nobis assertum est, scilicet ex eo solum, quod liber aliquis a Propheta aut Apostolo sit conscriptus, cum plena certitudine inferri non potest, illum librum in omni rigore et forma inspiratum dici debere.

343. Dices: Fac, ad librum, qui ex concessis (n. 342.) ex una parte a Propheta vel Apostolo scriptus est et ex altera nonnisi res divinitus inspiratas continet, accedere factum historicum, quod liber iste ab auctore suo ecclesiae traditus fuerit tamquam liber in ecclesia publice legendus. In hac suppositione certe non apparet, quid huic libro ad veram inspirationem deesse possit. Porro factum istud inspirationem non constituere sed supponere videtur. Ad hanc obiectionem ita respondeo. Vel supponis ut rem certam, in ecclesia publice non legi nisi libros inspiratos, vel id saltem ut certum non supponis. Si hoc posterius amplecteris, iure negabimus, quod ab adversario assumitur. Si dicis alterum, iure nostro ulterius ita quaerimus: Primo unde constat hoc principium, in ecclesia nihil legendum esse praeter libros inspiratos? Certe primis ecclesiae temporibus interdum legebantur, quae inspirata non sunt, ut Pastor Hermae, acta martyrum etc. Dein unde ecclesiae primitus innotuit, librum illum, de quo quaeritur, inter inspiratos legi posse ac debere? Si vera sunt, quae diximus, ecclesia ex eo solum, quod liber aliquis virum apostolicum aut Prophetam auctorem habet, id cum omnimoda certitudine cognoscere non potuit. Aliud ergo praeter personam auctoris criterium ecclesiae pro hoc iudicio suppetere deduit. Hoc vero nos aliud esse non potuisse contendimus nisi revelationem divinam, quam in superioribus postulavimus. Alia deinde quaestio erit, utrum pro ea revelatione semper actum proprium intercessisse praetendendum sit, an vero revelationem istam aliquando implicite in facto historico, quo auctor libri non quidem praecise qua auctor, sed qua Propheta aut Apostolus ecclesiae librum suum per modum aliorum librorum inspiratorum in ecclesia custodiendum ac legendum tradiderit, inclusam invenire liceat. In quaestionem istam, cum huc non spectet nec magni momenti sit, nos hic non ingredimur.