De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 405
Numerabant enim Patres omnes constanter inter libros inspiratos tum Actus Apostolorum tum Evangelium Marci et Lucae, licet optime norint, Marcum et Lucam, qui eos libros suis manibus scripserunt, proprii nominis Apostolos non fuisse. Item non defuerunt inter antiquos, qui Apocalypsin et epistolam ad Hebraeos non Paulo et Ioanni Apostolis, quibus nunc communiter tribuuntur, sed aliis auctoribus adscriberent aut saltem de eorum origine apostolica haud leviter dubitarent. Et nihilominus iidem auctores de horum librorum canonicitate nullibi eandem dubitationem manifestasse deprehenduntur. Ergo auctores isti quaestionem de origine cum quaestione de canonicitate nequaquam ut perfecte identicam habuerunt. Ceterum Apocalypsin et epistolam ad Hebraeos quod attinet, mirum non est neque pro re nostra seriam difficultatem creare potest, si Patres, dum eorum canonicitatem contra impugnatores vindicare conati sunt, simul circa defendendam eorum librorum originem apostolicam valde solliciti esse inveniuntur. Sunt enim libri illi ante omnia de facto sine dubio originis apostolicae; fuerunt etiam sine dubio qua tales ab initio ecclesiae traditi. Quid igitur mirum, si Patres huiusmodi factum tueri conabantur? Aut quid huiusmodi conatus concludit contra assertionem nostram? Profecto nihil. Urgebis: Patres hoc factum tueri videntur tamquam rem, quae pro retinenda canonicitate eorum librorum ipsis omnino necessaria videbatur. At non deest responsio ad istam instantiam. Nimirum cum hi libri reapse ab Apostolis scripti sint, testificatio de eorum canonicitate cum testificatione de origine apostolica semper intime connexa fuit. Quare fieri non potuit, quominus si una pars huius traditionis in dubium vocabatur, etiam veritas alterius partis simul in periculum adduci videretur. Accedit, quod illi, qui eorum librorum fidem et canonicitatem subvertere cona-
Si quis observaret, Patres Evangelium Marci ad Petrum, Lucae ad Paulum ut auctores reduxisse, huic ita reponimus. Primo neminem reperire poterimus, qui tale aliquid de Actibus Apostolorum dixerit. Manet ergo tota difficultas. Insuper dum aliqui ista duo Evangelia ad Apostolos reducere conabantur, non tam de origine et de auctoribus sed de auctoritate horum librorum solliciti fuisse inveniuntur et in ultima analysi nonnisi de eorum authentica promulgatione verba facere intenderunt. (Cfr. n. 339.)