De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 406

bantur, eos ab haereticis confictos et falso Apostolis suppositos fuisse aperte calumniabantur. Iam vero in hisce rerum circumstantiis profecto facile intelligitur, cur Patres et scriptores ecclesiastici circa libros istos quaestionem de canonicitate cum quaestione de origine apostolica ut unam fere et eandem quaestionem habere consueverint, quin in universum nostra principia in dubium vocaverint aut negaverint.

347. Veniamus ad aliam partem obiectionis, quae magis proprie huc spectare intelligitur. Dicunt igitur adversarii: Patres librum aliquem eo ipso, quod origine apostolicus comprobatus fuit, semper etiam sine ulteriori inquisitione pro inspirato habere consueverunt. Ad hanc difficultatem solvendam notamus, quae sequuntur. Ante omnia Augustinum, qui certe consensum aliorum Patrum antecedentium aut ignorare aut spernere non potuit, de Prophetis contrarium docentem (n. 344.) audivimus. Porro eandem de Apostolis ac de Prophetis rationem esse, nemo sanus negabit. Per haec simul satis responsum est ad locos, qui ex Augustino in contrarium afferuntur. Nimirum concedere quidem possumus, ab Augustino factum, quo constat, certum librum ab Apostolo aut a Propheta scriptum esse, ut validissimum praeiudicium pro inspiratione considerari solitum fuisse. At simul certum est, Augustinum vim argumenti certi huic facto per se tribuere non intendisse. Id tum ex collatione omnium locorum colligitur tum nominatim luce meridiana clarius patet, si inspiciatur totus textus ac contextus prioris loci, quem supra pro difficultate posuimus. «In historia regum Iuda et regum Israel, ita subdit s. Doctor, . . . commemorantur plurima, quae ibi non explicantur et in libris aliis inveniri dicuntur, quos Prophetae scripserunt, et alicubi eorum quoque Prophetarum nomina non tacentur; nec tamen inveniuntur in canone, quem recipit populus Dei.» Quid quaeso evidentius? Nonne Augustinus in hoc loco, quem adversarii in contrarium afferunt, manifesto suffragatur doctrinae nostrae? Per hanc observationem priora, quae in difficultatem afferuntur et supra (n. 345.) relata leguntur, magis declarare intendit Augustinus. Quare quae per ea dicuntur, praesentibus contraria esse non possunt. Ceterum Augustinus per ea, quae supra (n. 344.) in confirmationem doctrinae nostrae allata sunt et in fine eiusdem capitis tamquam conclusio totius inquisitionis proponuntur,