De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 421

iam ab antiquis temporibus cum ceteris Patribus sensit Augustinus (de doctr. christ. l. II. c. 8. n. 12.), dum ita scribit: «In canonicis Scripturis agnoscendis (solers indagator veritatis), ecclesiarum catholicarum quam plurium auctoritatem sequatur, inter quas sane illae sunt, quae apostolicas sedes habere et epistolas accipere meruerunt.» (Cfr. Franzel. l. c. thes. IX. I.)

360. Ceterum idem principium omnibus ac singulis, quae per decursum huius operis dicta sunt, semper applicandum est. Sicut enim in hoc opere, quantum fieri potuit, omnia ac singula

pertinet, ad definitivam sententiam pervenire non posse, ubi de re, quam ambiguam ponimus, nulla sufficiens suppetit traditio divino-apostolica. Insuper hanc, quam exigimus, traditionem apostolicam quod attinet, item concedimus, fieri posse, ut huiusmodi traditio, quae ceteroquin semper ut revera existens supponenda est, aliquo tempore breviori vel etiam longiori in ecclesia haud parum obscuretur. Hinc simul potest accidere, ut de existentia aut de natura genuina traditionis eiusdem multi doctores privati, imo aliquando etiam doctores publici i. e. Episcopi singillatim sumpti et vel Papa ipse, quoadusque ad solemnem definitionem pervenire noluerint, aliquo modo in ancipiti haereant. Semper tamen ex principio catholico retinendum est, haesitationem adeo magnam in re fidei admittere haud licere, ut cum ea primitiva traditio apostolica conservari amplius non possit. Hinc intelligitur, qualis admittendus sit et qualis reapse fuerit saeculo tertio et quarto status rerum circa libros, qui deuterocanonici dici solent. Existebat nimirum etiam tunc traditio apostolica, quae eorum librorum inspirationem testabatur, licet ea non parum obscurata fuerit. At de libris, qui tanguntur in quaestione nostra, idem dici nequit. Licet enim aliquando forte quaedam de eorum inspiratione traditionis umbra exstiterit, propterea quod in nonnullis ecclesiis legerentur et a nonnullis ut canonici citarentur; modo certe illa species traditionis, tota quanta fuit, penitus evanuit. Quare quidquid aliquando aliquibus de istis libris visum fuerit; id nequaquam testimonium verae traditionis apostolicae, quae intercidere nunquam potest, sed meram eiusdem traditionis umbram exstitisse, in praesenti facto ipso comprobatur. Nam libri isti ante omnia hodie nullibi in ecclesia ut textus sacer leguntur. Deinde item a nullo doctore catholico pro canonicis citantur. Imo si unum vel alterum theologum disputandi cupidum excipias, hodie nemo est, qui de hac re serio cogitet. Quodsi libri huiusmodi usque in praesentem diem in multis editionibus Bibliorum in appendice ceteris subnectuntur; totum hoc ob aliam causam fieri non videtur, nisi ne omnino depereant, aut ut opinioni quorundam antiquorum Patrum aut scriptorum ecclesiasticorum certus quidam honor deferatur. Quae cum ita sint, merito concludimus: Circa hos libros deest omnis vera traditio et cum ea necessarium fundamentum, quo innixa ecclesia eos aliquando canonicis Scripturis annumerare posse dicatur. (Cfr. n. 330. in nota.)