De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 420
edoceri possint. Iam vero tum finem istum tum illam, de qua paulo antea locuti sumus, in his libris retinendis firmitatem per testimonium mere humanum seu per simplicem traditionem historicam obtineri non posse, prudenti cuique sole meridiano clarius esse debet.
359. Tempus est, ut tandem aliquando librum istum et cum eo opus nostrum concludamus. Igitur ex antecedentibus conclusio haec sit. Si quaeritur, primo an in genere pro societate humana humanoque commercio existant libri inspirati, deinde quinam in concreto sint libri isti et ubi inveniatur textus eorum authenticus; adeundum est magisterium authenticum ecclesiae seu traditio catholica. Haec enim cum a revelatione primitiva per Prophetas Veteris Testamenti et per Christum Dominum eiusque Apostolos facta ducat originem, et a fidei magistris sub assistentia Spiritus sancti iugiter propagetur ac custodiatur, ad has quaestiones sola plenissime et infallibiliter respondet. Porro hanc ecclesiasticam traditionem nobis tamquam inspiratos exhibere libros illos et omnes et solos eosque cum omnibus et singulis suis partibus, prout in vulgata latina reperiuntur; omnibus notum est et nos catholici ex definitione concilii Tridentini infallibiliter discimus. Ita
Canon Tridentinus per se et directe solum positivus non vero exclusivus est. Quare non cuique forte adeo certum videbitur, canonem librorum, quem tradit Tridentinum, sicut non potest minui, ita neque augeri posse. Hoc dubium inter alia potissimum inde confirmari potest, quod saeculis elapsis aliquot libros, de quorum canonicitate aliquamdiu in ecclesia haud parum disceptabatur, tandem definito iudicio canoni insertos esse novimus. Quo posito non statim apparet, cur idem fieri nostris aut futuris temporibus omnino repugnet, maxime quia hodiedum nonnulli libri exstant, ut tertius et quartus liber Esdrae, tertius Machabaeorum etc., quos antiquiori tempore viri haud spernendae auctoritatis ut inspiratos babuerunt ac propterea ipsa ecclesia nunc quoque libris inspiratis in appendice adiungi permittit. Et revera inveniuntur theologi, quibus haec ampliatio canonis omnino impossibilis non videtur. (Cfr. Bonfrer. l. c. c. IV. sect. 15; Kaulen Einleitung n. 48.) Nobis tamen haec opinio non probatur; non quod hanc quaestionem in sensu contrario definitam habeamus, sed quia nobis opinio modo indicata rationibus theologicis satis certis ut improbabilis excludi posse videtur. Haec paulo magis declarabimus per sequentia. Igitur non negamus, fieri posse, ut quae dubia adhuc aut ambigua sunt, ab ecclesia data occasione definitivo iudicio decidantur. Sed item ab omnibus catholicis ut certum retineri debet, ecclesiam, ubi de rebus fidei agitur, ad quas canon Scripturae sine dubio