De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 48
esse possit, quin Deus hac sua revelatione hominibus significare voluerit, omnia, quae in tali libro leguntur, habenda esse tum ut in thesauro internae scientiae suae comprehensa, tum ut externa approbatione sancita et qua talia hominibus ad credendum proposita. Sed assistentia Dei hoc modo revelata et notificata, ut quisque videt, expressae Dei approbationi, qualem supra ut libro aliquo superaddendam descripsimus, omnino aequivalere cognoscitur. Quare sponte ad alteram, quam ibi proposuimus, sententiam delabimur. Ita hanc evasionem praecludimus in articulo sequenti, ubi secundam ex propositis theoriis refutare aggredimur.
ARTICULUS TERTIUS.
Neque subsequens Dei approbatio ad constituendum librum inspiratum sufficiens invenitur.
57. Ante omnia auctoribus, quibuscum nobis hic res est, unum libenter concedimus, imo cum ipsis contendimus. Negari non potest, librum licet solum ab homine sine ullo speciali et extraordinario Dei adiutorio scriptus supponatur, per subsequentem Dei approbationem eandem omnino posse nancisci auctoritatem, quam habent libri inspirati. Quod quia forte alicui non est satis perspicuum, et quia multos in errorem induxit, uberius declarare simulque probare aggredimur. Ad hunc finem iterum ad exemplum ex rebus humanis desumptum recurrimus. Sit igitur alicubi in terris barbaris gens aliqua, quae legibus civilibus careat. Afferatur a quopiam ad gentem illam codex legum v. gr. qui Iustiniani dicitur. Talis codex per se apud illam gentem vim legis nullatenus obtinet. Ad summum in pluribus pro dictamine quodam iusti et aequi haberi poterit. Sed aliquid addamus suppositioni nostrae. Codex iste a rege seu legislatore illius gentis primo diligenter examinatur et deinde perfecte et in omnibus approbatur ac qua codex, qui deinceps in toto regno pro lege inviolabili haberi debeat, subditis pro-
Supponendum utique est, quod in se non apparet impossibile, librum, quem hic dicimus approbandum, continere res utiles eumque insuper immunem esse ab omni errore. Secus enim liber approbationis, de qua hic loquimur, haud esset capax. Deus enim nonnisi vera et utilia approbare potest. (Cfr. Kleutgen opuscul. cit. II. n. 18. 19.)