De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 47
56. Sed quid, si Caii assistentia lectoribus quacumque demum via innotuerit? Haec enim est hypothesis adversariorum. Nam supponunt, Dei assistentiam, de qua agitur, hominibus notam esse; imo eandem in revelatione inspirationis virtualiter includi ideoque implicite revelatam fuisse merito concluditur. Ergo responsio data non videtur sufficere. Respondemus: In rigore in hac etiam hypothesi verum manet, quod diximus. Ut id magis declaretur, primo unum concedimus. Ex descripta saepius assistentia quocunque modo cognita infertur necessario, omnia, quae in tali libro continentur, a Deo interna scientia pro veris haberi internoque actu pro bonis et utilibus approbari. Proinde qui nihilominus eorum aliquid negaret, sine dubio per conclusionem aliquam logicam convinceretur negare, quod Deus pro vero agnoscit et interne approbat. At negare id, quod Deus etiam externa locutione ut verum asseruit et suo nomine et sua auctoritate credendum proposuit, qui ita ageret, nullatenus convinceretur. Porro hoc posterius de Scriptura credendum esse, supra demonstravimus. Quod prius illud non sufficiat, ita ostenditur. Istud omni veritati est proprium seu de omni vero, licet in Scriptura non contineatur, dici potest. Nam Deus, cum sit omniscius, non solum omne verum cognoscit sed et simul certa ratione interno actu approbat, si bonum esse cognoscitur. Quare quicumque veri aliquid negat, conclusione quadam convincitur negare id, quod Deus pro vero habet et interne approbat. Propter hoc tamen nemo peccare contra fidem divinam Deique auctoritatem spernere creditur aut praesumitur. Et tamen id certissime tenendum est de eo, qui negat, quidquid in sacra Scriptura legitur. Ergo interna Dei scientia et approbatio rebus divinam auctoritatem haud conciliat. Neque res per se mutatur, si Deus ipse hanc suam assistentiam hominibus utcumque revelasse supponitur. Aliud est, si Deus eo animo iisque verbis id fecisse supponatur, ut nullum dubium
viderit, quod nos pro vero ipse habet. Non vero haec impugnatio Caio displicebit, quod auctoritatem suam spretam esse videat. Quae displicentia utique naturaliter in nobis augebitur, si nos insuper alteri suasores extiterimus, ut eam sententiam coram aliis verbis aut scripto assereret. Sed sicut per tale consilium nondum nos ipsi hanc rem publice proposuisse et asseruisse dicendi sumus; ita eius rei negatio in hoc etiam casu non ideo nobis displicebit, quia nostra auctoritas et assertio spernitur. Aliae huius displicentiae rationes sunt, quae neminem latent.