De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 50
dicique debent res divinitus revelatae. Porro hoc inter alia, imo hoc praecipue et immediate significamus, cum librum aliquem canonicum, sacrum et divinum appellamus. Hoc idem dicimus, cum asserimus, librum continere verbum Dei aut verbum Dei esse. Quare cum de scripto agitur, illud non solum in genere sed et cum addito verbum Dei scriptum appellari poterit. (Cfr. l. I. n. 12.—14.)
59. His concessis declarandum est, quid defensoribus huius de inspiratione sententiae haud concedi possit. Igitur negamus, librum ex eo solum, quod ei approbatio divina utcunque ampla addita supponatur, fieri aut dici posse librum divinitus inspiratum. Hoc facillime demonstratur. Ex dictis librum esse inspiratum idem est ac librum Deum habere auctorem. Atqui per approbationem subsequentem Deus auctor libri fieri nequit. Hoc per se patet. Ut autem res clarius perspiciatur, redeamus ad exempla superius posita. (n. 57.) Quis igitur ferret eum, qui in casu descripto eo solum, quod rex codicem illum pro regno suo approbaverit, diceret: Hic codex regem habet auctorem,
Revelare, cum de Deo dicitur, ex communissima acceptione nihil aliud significat, quam Deum loqui hominibus vel Angelis eisque mentem suam manifestare. Ita dicimus, Deum hominibus revelasse propriam existentiam, immortalitatem animae, obligationem honorandi parentes. Interdum tamen hoc vocabulum sensu strictiore sumitur, qua significat, Deum loqui hominibus de rebus occultis, et quae aliunde ipsis manerent ignotae. Et haec significatio nativae vocis potestati magis congruit. Nos hic, ut apparet, vocabulum in sensu priori seu latiori accipimus. Nihilominus aliam observationem addimus. Si res bene examinetur, non videtur adeo magnum discrimen inter utramque huius vocis acceptionem. Nam etiam secundum priorem significationem per revelationem semper novi aliquid discimus. Nimirum discimus, Deum id, de quo agitur, testificatum esse ut verum et insuper de eo praeceptum credendi hominibus dedisse.
Hoc inde est, quia hae expressiones directe saltem et essentialiter originem libri, quae divina sit, non indicant sed ad res contentas maxime respiciunt. (Cfr. n. 59. n. 2.) Aliud est de termino complexo Scripturae divinae. Is enim praeter res seu argumentum etiam originem libri certo modo supernaturalem ac divinam significare cognoscitur. Nam quid aliud est proprie et primarie Scriptura divina, quam liber a Deo editus seu divinitus scriptus? Quare hanc expressionem hic aliis non adiunximus. Nihilominus non negamus, etiam istum terminum sensu aliquo generaliori, qui tamen minus est commodus, libro specialiter a Deo approbato applicari posse. Applicari scilicet potest eo sensu, quo librum divinum dici posse paulo antea significavimus. Hoc Bonfrerius (l. c.) fecisse videtur, licet satis ambigne loquatur. (Cfr. n. seg. nota 2.)