De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 51
aut hic codex a rege barbaro fuit conscriptus? Et in altero casu nonne summa foret arrogantia, si dicerem: Illum librum seu illam libri partem, in qua meam sententiam bene expressam inveni, conscripsi ego; aut si utcumque contenderem, per epistolam, qua illum locum amico indicavi et probavi, me illius loci auctorem evasisse? Multo autem falsius adhuc et arrogantius foret, si dicerem: Ego solus sum auctor talis scripti, aut saltem ego considerandus sum ut auctor principalis et primarius; eum vero, qui tale opus primitus composuit, aut nullo modo pro auctore aut ad summum pro auctore secundario habendum esse serio contenderem. Iam vero, ut in libro primo ostendimus, Deus ita est auctor sacrorum librorum, ut ipse sit auctor principalis; homines vero, per quorum manus hi libri conscripti sunt, nonnisi auctores secundarii dicendi sunt. Concludimus ergo: Haec theoria approbationis pro defendenda Scripturae inspiratione insufficiens est. Licet enim in ea prima et secunda Scripturae praerogativa (cfr. l. I. c. 1. et 2.) in tuto maneat; tollitur tamen omnino tertia, quae praecipua est et proprie sub nomine inspirationis venire consuevit. Ergo ista theoria est reiicienda, sicuti reapse a concilio Vaticano reiecta fuit. (Cfr. Cherub. a s. Ioseph. disp. IV. art. 1. § 3. 4.)
Corollarium. 60. Ad has theorias plenius reiiciendas novam assertionem addimus. Igitur neque assistentia Dei et subsequens approbatio simul sumptae inspirationem proprie dictam constituere possunt. Ratio huius assertionis est manifesta. Ut enim hucusque demonstratum est, neque assistentia divina neque approbatio per se ad inspirationem sufficiunt. Nominatim neutra libro tribuere potest praerogativam divinae originis. Atqui per
Sub hoc respectu ista sententia, licet nullum omnino influxum a Deo in auctorem humanum derivatum supponat, quod de priore dici non potest, invenitur priore superior, quae cum multiplici influxu divino, quam scriptori humano tribuere potest, per se sola nonnisi primam Scripturae praerogativam perfecte tueri potest.
Cum nostris libris de facto conveniat origo sacra et divina, et cum aliunde per adiectiva sacer, divinus ac per terminum verbum Dei scriptum praeter alias supernaturales praerogativas satis apte etiam supernaturalis origo libri adsignificari possit, et ex communi usu revera adsignificetur; sequitur, neque hos terminos omnino eodem modo et in sensu univoco cum nostris libris tribui posse libro, qui mere a Deo approbatus esse poneretur.