De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

page 7

PRAEFATIO.

Quid de sacris Bibliis in genere tenendum sit, nemo christianus ignorat. Verum ubi de sacrae Scripturae praerogativis profundius et magis in specie inquiritur, vel doctissimi quique haud semel titubare aut haerere deprehenduntur. Saepius theologos primi nominis et viros in studiis biblicis versatissimos in scriptis suis de auctoritate et inspiratione sacrorum librorum non per omnia accurate loqui observavimus. Librum vero, in quo omnia, quae circa inspirationem auctoritatemque Bibliorum scitu digna videntur, accurate, plene debitoque ordine exposita legantur, hucusque nullum reperimus. Imo nonnulla, quae in hac re theologum catholicum merito habent sollicitum, nullibi cum iusta diligentia exposita invenire potuimus.

Nihilominus quis non videt, quanti pro re christiana intersit, ut, quid de inspiratione et de auctoritate sacrae Scripturae in singulis semper rebus tenendum sit, docti saltem viri quam accuratissime noverint? Id non solum in theologo dogmatico, aut in sacro interprete atque in critico sacri textus castigatore apertissimum est, sed etiam de cultore theologiae moralis, de sacri iuris perito, de oratore sacro necnon de scriptore ascetico valet mani-