De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. IV
festo. Imo cum etiam scientiae profanae, ut nostri generis historia, geographia orbis antiqui variaeque scientiae naturales Scripturam sacram haud semel tangant, haec scientia omni viro christiano, qui studet literis, non solum opportuna sed plane necessaria apparet.
Quapropter nos in hoc libro omnia, quae circa inspirationem et auctoritatem Bibliorum quomodocumque scitu digna atque utilia videbantur, in unam disciplinam colligere et, quantum fieri potuit, accurate disserere proposuimus. In hoc opere libros sacrae Scripturae non in abstracto sed magis in concreto, quales de facto sese nobis offerunt, considerandos esse duximus. Quae si prae oculis habeantur, nemo mirabitur, cur nos multas quaestiones, quae primo aspectu ad doctrinam de inspiratione pertinere non videntur, tractationi nostrae inserere voluerimus.
Ceterum hic a nobis proxime non cum hominibus incredulis aut cum haereticis disputatio instituitur, quod alii ante nos in aliis operibus copiosissime et praestantissime fecisse inveniuntur. Nos potius iis, quae ab omnibus catholicis aut communi consensu sponte admittuntur aut invictis argumentis ex documentis fidei admittenda convincuntur, breviter demonstratis ac declaratis in id totis viribus incumbimus, ut omnibus palam faciamus, quid in iis, quae apud catholicos hucusque aut dubia aut incerta videbantur, consequenter ad fidei nostrae principia sentiendum ac retinendum sit. Haec est ratio, cur in referendis et confutandis aliorum sententiis strictam necessitatem nullibi excedere sed potius in exponenda, demonstranda atque illustranda vera doctrina diutius immorari placuerit.