De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 59
aut denique alium edere librum decerneret, ne saltem quoad externam apparentiam purus homo opus Dei sibi praeripuisse et Deus opus hominis postliminio sibi appropriasse videretur? Est ergo haec hypothesis, ut parum dicamus, Deo non satis digna naturisque rerum non admodum conveniens ideoque iam a priori ad minimum maxime suspecta. (Cfr. Franzelin l. c. n. 2.)
69. Modo rem istam paucis consideremus a posteriori seu quoad factum. Factum ergo quod attinet, non puto quemquam fuisse, qui suspicatus fuerit multoque minus qui serio affirmaverit, aliquem ex libris nostris canonicis quoad res contentas cum libro aliquo profano in omnibus perfecte convenire. Aliis verbis hucusque nemo docuit aut saltem suspicatus est, antequam certus sacrae Scripturae liber a scriptore inspirato ederetur, iam exstitisse librum ab auctore humano editum illi Scripturae libro per omnia similem. Nec ullibi talis rei vel minimum invenitur indicium. Et revera talis suppositio sensui catholico omnino contradicere videtur. Non enim dubito, quin omnes tum theologi tum fideles existimarent, ab eo, qui tale aliquid suspicaretur, laedi honorem Dei, prout de facto auctor Scripturae esse dignatus est. Ex quo sequitur hoc principium: Secundum sensum catholicum Deus omnimode, ideoque etiam in quantum nostri libri solummodo materialiter et quoad res contentas spectantur, habendus est non solum ut auctor primus ac principalis sed etiam ut auctor in eo ordine solus atque unicus.
CAPUT TERTIUM.
Vera doctrina de divina Bibliorum origine proponitur.
70. Exclusis sententiis, quae peccant sive per excessum sive per defectum, directe et positive declarandum est, quomodo Deus in edendis libris sacris sese gesserit. Supponimus, quod ex dictis in primo capite huius libri consequitur et in
Iisdem argumentis, ut patet, excluditur assumptum, quo Deus librum humanum per approbationem subsequentem, quam antea descripsimus, quasi postliminio adoptasse adoptatumque tamquam divinae revelationis instrumentum exhibuisse ponitur. Hoc sensu accipi et admitti possunt, quae habet Cherubinus a s. Ioseph. (l. c. disp. IV. art. 1. § 4. n. 63. 64.)
De relatione libri II. Mach. ad librum Iasonis Cyrenaei agemus postea et huiusmodi suspicionem excludemus. (Cfr. n. 107. seqq.)