De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 58

que saltem maximam partem veritates religiosas sive dogmaticas sive morales continere debebit. Praeterea liber inspiratus, ut saepe dictum est, ubique et in omnibus ab errore immunis sit, necesse est; neque quoad res profanas aut indifferentes, si quae in eo reperiantur immixtae, aliqua exceptio admitti potest. Iam vero licet libenter concedamus, hominem absque revelatione divina et sine extraordinario Dei adiutorio quam plurimas veritates religiosas naturalis ordinis tum speculativas tum practicas cognoscere posse, simulque libenter fateamur, etiam veritates ordinis naturalis obiectum saltem partiale revelationis divinae constituere posse, imo licet in praesenti oeconomia id reapse factum esse et pro statu nostro moraliter necessarium fuisse, pro certo habeamus; nihilominus in hypothesi, quam impugnamus, multa manent difficilia, ut non dicam, impossibilia. Quis enim facile concedet, hominem in statu naturae lapsae viribus naturalibus composuisse librum, qui, cum de rebus religiosis potissimum agat, tum in rebus religiosis nihil omnino falsi aut minus convenientis contineat tum simul in rebus profanis hinc inde sparsis omni errore careat? Quomodo facile liber humanitus compositus idoneus videri possit, qui humano generi ut instructionis religiosae instrumentum et ut infallibilis divinae revelationis fons a Deo ipso proponatur? Iam vero haec omnia in hypothesi, quam impugnamus, necessario continentur. Insuper certe non facile supponendum est, Deum, si homines in religione et praesertim in religione quoad substantiam supernaturali, qualis est fides nostra, per librum instruere placuerit, hominibus tradidisse librum, in quo nihil inveniatur, quod in seipso supernaturale sit hominique per se impervium. Imo si divinae excellentiae et maiestatis ratio habetur, difficulter intelligitur, quomodo liber Deo auctore dignus appareat, si in eo nihil legatur, quod hominum captum viresque humanas aliquo modo excedere videatur. Insuper nonne Deum ut omniscium et sapientissimum gubernatorem omnium rerum cognovimus? Quare si Deus viderit, hominem aliquem viribus mere humanis talem librum editurum, qualem ipse per hominem inspiratum qua opus divinum edere ab aeterno decreverat, nonne ad eius dignitatem spectare videbatur, ut aut tale opus in illo homine impediat, aut inspirationis charismate infuso illo prae ceteris homine pro organo ad librum inspiratum conscribendum uteretur,