De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 61
cum ille parere sit paratus, Sempronio non solummodo indolem libri in genere indicat, sed sensa omnia singulasque sententias conceptusque singulos, quos liber continere debet, accurate communicat. Quodsi quando Caius tam exactam immediatamque circa omnia instructionem dare necessarium non ducit; postquam iam ab initio Sempronio totius libri consilium et indolem nec non et res tractandas omnes generaliori quadam ratione in antecessum exacte indicaverat, postea eidem accuratissime fontes indigitat, unde quae scribenda sint, haurire possit ac debeat. Adiungit simul normam, iuxta quam Sempronius indicatis fontibus uti debeat. Ita demum Caio certissimum est, fore, ut hac ratione hisque mediis Sempronius ex fontibus illis aliud non hauriat nec aliud scribat, quam quod ipse scribendum esse iam ab initio penes se constituerat. Pari ratione, quantum res postulat, Caius Sempronio totius libri dispositionem, prout ipse antea animo designaverat, indicat ac praescribit. Denique Sempronio scribenti continuo invigilat, ne contra suam mentem aliquid inserat aut omittat, simul cavens, ne aliis verbis aliove verborum circuitu utatur, quam quae ad scopum libri et ad statutum ubique sensum exprimendum satis apta ipsi videantur. Iam si liber hoc modo compositus, et si necesse fuerit, post scriptionem a Caio diligenter revisus tandem Caii nomine in vulgus edatur; nemo negabit, eum inter Caii opera fore recensendum, Caiumque principalem eius libri auctorem dici posse ac debere, haud secus ac si illum aut ipse conscripsisset aut de verbo ad verbum Sempronio dictasset. Sempronius vero in hac hypothesi aut nullo modo auctor libri aut ad summum auctor secundarius haberi poterit, utpote qui in eo edendo magis amanuensis quam auctoris officium explevisse inveniatur.
72. Id totum magis confirmatur hoc modo. Iure quaerimus: Ad quem in casu aut unice aut saltem primarie spectat laus, quam auctor talis libri ab hominibus sperare merito potest, num ad Sempronium an ad Caium? Ad quem pertinet meritum et utilitas, quae cum editione talis libri connectitur? Sine dubio omnes absque haesitatione Caio haec adscribenda esse respondebunt. Quodsi econtra aliquid minus veri aut etiam aliquid nocivi in libro reperiatur, hoc item non Sempronio sed Caio aut omnino exclusive aut saltem praecipue imputandum