De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 62
erit. Nam revera Sempronio in casu nostro sive de laude sive de vituperio vix plus aliquid aequo iure tribui poterit, quam quod amanuensi aut impressori operis aliisque, qui nonnisi valde secundarie ad edendum librum aliquem operam suam conferunt, tribui consuevit. Manet ergo certissimum: In hac suppositione Caius aut unicus aut saltem principalis illius libri auctor censendus est.
73. Ex his ante omnia manet demonstratum, quod supra diximus. Scilicet per se potest Deus fieri auctor librorum per media, quae a mediis extraordinariis, qualia suo loco (l. II. c. 1.) descripsimus, longissime absunt. Nam si fieri potest et fit, ut homo in edendo libro opera alterius hominis utatur, si homo neque propria manu scribere neque de verbo ad verbum alteri omnia dictare cogitur, quis negabit, id Deo multo magis possibile esse debere? Inde iure inferimus, quod nunc ostendendum est. Scilicet possibilitate rei concessa ex principiis supra (n. 70.) statutis origo sacrorum librorum concipienda est analoge ad exemplum, quod hic posuimus. Quas igitur partes in exemplo Caio attribuimus, eae in edendis libris sacris Deo attribuendae sunt; quae vero Sempronio adscripsimus, ea auctori humano, qui inspiratus dicitur et qua talis per modum administri Deo serviebat, reservanda erunt. Non tamen asserimus, inter influxum Dei in auctores inspiratos et influxum Caii in Sempronium, qualem modo descripsimus, nullam penitus intercedere differentiam. Id paulatim in decursu tractationis nostrae clarius apparebit. Modo influxus divinus, quem iuxta exemplum humanum generaliori quadam ratione complexi sumus, in sua veluti elementa resolvendus est. Ita omnia, quae in edendo libro inspirato ex parte Dei postulanda sunt, enucleatius exponere et singillatim enumerare aggredimur.
74. Igitur ad hoc, ut Deus per hominem inspiratum auctor libri constituatur, requiruntur et sufficiunt, quae sequuntur: 1. Ante omnia opus est, ut Deus ideam libri inspirati tum quoad materiam seu res scribendas tum quoad formam essentialem, quae libro scribendo inesse debeat, mente sua praeconcipiat. 2. Decreto efficaci statuere opus est, ut suo tempore, quod mente conceptum fuerat, re et factis exsecutioni mandetur. Et quia 3. in hac re opera hominis inspirati uti placet, in hunc finem Deus auctori sacro communicare debet sensa omnia omnesque libri prae-