De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. V
An, quod proposuimus, revera assecuti simus, lector ipse iudicet. Quantum potuimus, fecimus. Quare si post hunc laboris nostri fructum nonnihil obscurum manere aut quaedam hic minus accurate dicta esse videantur, ista alii exponant accuratius. Nostro labori sufficit, si in rebus huiusmodi, quae nobis non levis momenti esse videbantur, aliis occasionem solertius inquirendi praebuisse inveniamur.
Tandem lectorem rogamus, ut, si nonnumquam pro intelligentia eorum, quae proponuntur, aliquem laborem subire cogatur, id ex parte saltem rerum difficultati tribuat.
Brixinae mense Ianuario 1885.
Auctor.