De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 77

(per alium scilicet), necesse est, ut alter ipsomet suggerente concipiat, quae pertinentia ad formalem rationem talis libri ipse tamquam auctor principalis scribenda praeconceperat.» Et paulo post (n. 2.): „Praecedens cognitio hominis non potest esse ratio, cur Deus... supernaturali sua operatione efficere nequeat, ut homo veritates ipsas aliunde cognitas mente concipiat (iterato scilicet et sub novo lumine) ad eas scripto consignandas.» Ex comparatione utriusque loci insuper perspicitur, auctorem hunc, quod ultimo loco dicit, non solum ut rem possibilem asserere sed et ut rem necessariam postulare, pro casu scilicet, quo id, quod scribitur, ex intentione Dei inspiratum esse debet. Denzinger (l. c. n. 119. in fine): «Nos, ait, econtra tenendum esse credimus, in omni re, quae inspiratio dici debeat, quoad omnes partes iis non exceptis, ubi continentur res scriptoribus sacris ex viribus naturalibus iam cognitae, admitti debere influxum positivum (Dei videlicet), qui utique potest habere solum rationem impulsus ad res exterius (per verba scilicet aut per literas) manifestandas, sed nihilominus extendi debet ad omnia et singula, ad res et sententias dico quod attinet.» Subdit deinde idem auctor: «Hic videtur esse sensus s. Thomae (II. 2. q. 174. art. 2. ad 3.), cum docet, scriptores hagiographos ea, quae humana ratione cognosci possunt, scripsisse cum adiutorio divini luminis.» Ex quibus simul perspicis, stare pro hac re etiam s. Thomam.

«Wir glauben dagegen annehmen zu müssen, dass bei inspirierten Mittheilungen alle Theile auch solche (sic!), welche Dinge enthalten, welche den hl. Schriftstellern mit natürlichen Kräften bekannt geworden waren oder bekannt wurden, ein positiver Einfluss, wenn auch nur in der Form eines Antriebes zur Mittheilung angenommen werden müsse und zwar im Einzelnen (was den Gedanken angeht.») Ergo impulsus iste iuxta hunc auctorem virtualiter etiam ad intellectum extenditur. (Cfr. supra u. 77. 78.)

Integer textus s. Thomae (l. c.) sic habet: «Si lumen intellectuale alicui infundatur non ad cognoscendum aliqua supernaturalia sed ad iudicandum secundum certitudinem veritatis divinae, ea, quae humana ratione cognosci possunt; sic talis prophetia intellectualis est infra illam, quae est cum imaginaria visione ducente in supernaturalem veritatem, cuiusmodi prophetiam habuerunt omnes illi, qui numerantur in ordine Prophetarum.... Unde ex persona Dei loquebantur dicentes ad populum: Haec dicit Dominus. Quod non faciebant illi, qui hagiographa conscripserunt (Psalmi, Proverbia etc. hic intelliguntur), quorum plures loquebantur frequentius de his, quae humana ratione cognosci possunt, non quasi ex persona Dei sed ex persona propria, cum adiutorio tamen divini luminis.