De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 76

«Dicitur Spiritus s. ea quoque (i. e. historias et morales cohortationes, quas antea vel visu vel auditu vel lectione vel meditatione didicerant) illis (scriptoribus hagiographis) dictasse; 1. quia scribentibus astitit, ne vel in puncto a veritate aberrarent; 2. quia eos excitavit et suggessit, ut haec potius scriberent quam illa. Conceptum ergo et memoriam eorum, quae sciebant, non eis ingessit Spiritus s. sed inspiravit, ut hunc potius conceptum quam illum scriberent; 3. quia omnes eorum conceptus et sententias ordinavit, digessit et direxit Spiritus s. Hoc enim proprie est librum concinnare et conscribere et hac ratione proprie sacrorum librorum auctor dicitur Spiritus s. (Cfr. Kleutgen opusc. de sent. Lessii III. n. 21.) Clarissime Patritius (l. c. § IV. p. 7.): „Ut liber, ait, vere et proprie alicuius opus dici queat, huius duntaxat sensis constet, necesse est, iis inquam rebus et sententiis (utrasque enim nomine sensa comprehendimus) omnibus ac solis, quas idem hic ipse vult literis esse consignatas. Proinde si Scripturae vel non omnia, quae Deus scribi voluit, vel alia praeter haec amplecterentur, iam Dei liber non esset.“ Paulo antea vero idem dixerat (§ III. p. 4.): «Scripturae non sic liber Dei sunt, quasi Deus ipse eas conscripserit; non ergo alio pacto esse possunt, nisi quia propria, ut ita dicam, sensa propriasque sententias, id demum, quod scribi vult, Deus scriptori suggerat ac veluti dictet.» Vides, hunc auctorem etiam nostram argumentationem supra positam satis apte insinuasse. Et infra (§ IV. p. 19.) de eo casu loquens, quo sacer scriptor, quae in libro inspirato scribenda erant, iam ante scriptionem viribus naturalibus cognoverit, clare indicat, ex sua sententia pro hac etiam hypothesi inconcussum manere, quod supra generaliter docuerat. Dum enim declarare nititur, cur in libris Scripturae historicis non omnia ex ordine chronologico referantur, ita scribit: „Quae igitur in scriptorum mentem — etsi non ordine — iam venerant (intellige mediis naturalibus), ea Deus scribenda his suggerebat“ (novo scilicet ac divino lumine.) «Proinde — ita statim subdit ad solvendam difficultatem, quam ex hac ordinis inversione contra omnimodam Scripturae veracitatem nomine adversariorum proposuerat — proinde ordinem non ipse (Deus) inspirando immutabat, sed minime corrigebat, quod corrigere nihil referret.» (Cfr. ibid. p. 16.) Franzelin (l. c. n. 1. 1.) in rem praesentem ita habet: «Ut quis libri auctor sit