De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 79
negaverit, aut expresse in dubium vocaverit. Ex his omnibus demonstratum manet, quod initio asseruimus. Ceterum quod contendimus, forte adhuc clarius per modum conclusionis ita enuntiari potest: Suggestio rerum scribendarum aut lumen divinum eidem aequivalens quoad res tantum extenditur, quantum extenditur ipsa Scripturae inspiratio eiusque immunitas ab errore; haec suggestio enim ex vera doctrina aliud non est quam veluti elementum partiale aut consequentia inspirationis ipsius. (Cfr. Cherubinus a s. Ioseph. crit. sacr. l. c. disp. III. art. 1. 2, disp. IV. art. 6. § 3. n. 40; Serarius prolegomena bibliaca c. 4. q. 20, c. 6. q. 1, c. 7. q. 3. et 12. et 13, c. 28. q. 10.)
Punctum tertium.
Accuratior huius rei declaratio.
87. Ad ulteriorem huius rei declarationem plura hic quaeri possunt. Prima quaestio est, quo gradu certitudinis gaudeat haec nostra assertio, prae illa praesertim hypothesi, quod humanus auctor, quae scribenda erant, iam aliunde cognoverit, aut prae iis rebus, quae profanae aut indifferentes esse videntur. Respondemus: Nostra assertio pro illa praesertim hypothesi gradum certitudinis fidei certe non attingit. Nam haec res neque
Concedendum quidem simul est, vix aliquem inveniri, qui id, quod nos postulamus, expressis et claris verbis postulaverit praecise pro hypothesi, quod auctor hagiographus scribat de rebus aliunde notis, ut videre est penes ipsum Kleutgen (opusc. de sent. Less. II. n. 16.). Aliis verbis observare licet, istas sententias, quas attulimus, fere inveniri a suis auctoribus extra eam hypothesim dictas. Negari tamen non potest, eas sententias in se vere et absolute dicere, quod nos postulamus atque dicimus. Unum novimus Schwetz, qui (l. c. § 76.) tradens inspirationis notionem aperte de hac re et quidem etiam extra illam hypothesim dubium movere videtur. Ita enim auctor iste inspirationem definiens loquitur: «Sub inspiratione relate ad s. scriptores intelligimus illum singularem Dei in hagiographum internum influxum, quo hic ad scribendum impellitur atque in scribendo illustratur ac dirigitur, ita ut quaecumque scribat, sint ex suggestione divina conscripta aut saltem ab omni omnino errore immunia ac consiliis divinis non adversa.» «Et ad s. Scripturam — ita prosequitur — (scilicet si inspiratio referatur, ea significat): Eam eius conditionem, pro qua originem suam excitationi atque argumentum suum suggestioni supernaturali divinae debet, aut saltem hoc ab omni errore liberum et consiliis divinis haud contrarium est.» Sed haec, in quantum ista limitatio additur, minus accurate dicta esse, ex iis, quae hucusque diximus, indubitatum esse videtur.