De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 80
alicubi invenitur expressis verbis definita neque in sensu atque ordinario ecclesiae magisterio adeo expresse continetur instanterque asseritur, ut fide certa haberi debeat. Praeterea ista res, ut vidimus, hodiedum ab uno vel altero theologo sine gravi nota in dubium vocatur. Ergo de fide esse non potest. Ceterum certitudo nostrae assertionis minuitur ex duplici capite. Minuitur 1. ex eo, quod, ut supra ostendimus (n. 34. 35.), neque illa doctrina summa gaudet certitudine. quae huius rei fundamentum constituit ac docet, in Scriptura omnia, etiam quae minima et profana sunt, et inspirata esse et ab omni errore immunia. Minuitur 2. ex eo, quod definitum non est sed solum deductione theologica infertur, influxum divinum, quo inspiratio activa continetur, nunquam ad solam voluntatem coarctari posse, sed semper ad intellectum etiam pertinere, sive lumen, quod intellectui conceditur, semper tam late patere, quantum extenditur libri sacri infallibilitas et inspiratio. Nihilominus ob argumenta allata nostra assertio, si in genere sumitur, nobis videtur theologice certa. Quoad specialem illam hypothesim vero et quoad res profanas aut indifferentes saltem apparet probabilissima. Nam certa et ineluctabili consequentia ex certis principiis deducitur.
88. Secundo quaeri potest, qualis conditionis ille influxus Dei pro intellectu sacri auctoris cogitandus sit? Respondemus: Si res scribendae sacro scriptori nondum cognitae fuerunt, tenendum est, influxum illum generatim et extra hypothesim visionis externae aut internae et imaginariae consistere in lumine interno, quod teste s. Thoma (l. c.) simillimum est lumini prophetico et veram revelationem internam constituit. In hypothesi vero, quod res scribendae sacro auctori iam aliunde cognitae
Legimus quidem in Vaticana definitione (l. c.), ecclesiam nostros libros non ideo pro sacris et canonicis habere, quod humana industria (sint) concinnati, sed propterea quod Spiritu sancto inspirante conscripti Deum habeant auctorem. At ibi ante omnia solum de libris in genere sermo est, non vero de singulis librorum partibus. Multo minus ibi expresse de iis partibus in specie agitur, ubi referuntur res, quae humano scriptori aliunde notae erant. Item neque expresse declaratur, inspirationem Spiritus sancti non solam voluntatem sed etiam intellectum scriptoris hagiographi semper et ubique attigisse. Quodsi dicis, haec omnia ex verbis Vaticani facile astrui posse: reponimus: Quidquid sit, haec est deductio theologica non expressa definitio, quae certitudinem fidei pariat.