Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 86
sine examine praefati presbyteri ut praesint, ordinantur: et alius quoque immanis invaluit error perniciosus, ut, etiam vivente viro, mulieres sibi in connubio sortiantur ipsi pseudo-sacerdotes, simulque et de libertate arbitrii, et alia multa, sicut de illis audivinus partibus, quae longum est dici ...
XXXII. Concilii Francofordiensis plenarii a. 794. definitio adversus errorem Adoptianorum.
Postquam haeresis Adoptianorum jam in concilio Romano coram Hadriano I. a. 792. rejecta fuerat, Francofortum convocatum est concilium ex omnibus Francorum imperii partibus, cui praesederunt Hadriani I. legati. Eadem synodus ab Hadriano in concilio altero Romano ejusdem anni 794. confirmata est.
A. Capitulum I.
253 In primordio capitulorum exortum est de impia ac nefanda haeresi Elipandi, Toletanae sedis episcopi, et Felicis Orgellitanae eorumque sequacibus, qui male sentientes in Dei Filio asserebant adoptionem, quam omnes, qui supra, sanctissimi Patres et respuentes una voce contradixerunt atque hanc haeresim funditus a sancta Ecclesia eradicandam statuerunt.
B. Ex Synodica concilii.
254 Invenimus in libelli vestri principio scriptum, quod vos posuistis: Confitemur et credimus Deum Dei Filium ante omnia tempora sine initio ex Patre genitum, coaeternum et consubstantialem, non adoptione, sed genere. Item post pauca eodem loco legebatur: Confitemur et credimus eum factum ex muliere, factum sub lege, non genere esse Filium Dei, sed adoptione; non natura, sed gratia. Ecce serpens inter pomifera paradisi latitans ligna, ut incautos quosque decipiat ....
255 Quod etiam et in sequentibus adjunxistis, in professione Nicaeni symboli non invenimus dictum, in Christo duas naturas et tres substantias et homo deificus et Deus humanatus. Quid est natura hominis, nisi anima et corpus? vel quid est inter naturam et substantiam, ut tres substantias necesse sit nobis dicere et non magis simpliciter, sicut sancti Patres dixerunt, confiteri Dominum nostrum Jesum Christum Deum