Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 87
verum et verum hominem in una persona? Mansit vero persona Filii in Trinitate, cui personae humana accessit natura, ut esset et una persona, Deus et homo, non homo deificus et humanatus Deus, sed Deus homo et homo Deus: propter unitatem personae unus Dei Filius, et idem hominis Filius, perfectus Deus, perfectus homo. . . . Consuetudo ecclesiastica solet in Christo duas substantias nominare, Dei videlicet et hominis . . .
Si ergo Deus verus est, qui de Virgine natus est, quo-256 modo tunc potest adoptivus esse vel servus? Deum enim nequaquam audetis confiteri servum vel adoptivum: et si eum propheta servum nominasset, non tamen ex conditione servitutis, sed ex humilitatis obedientia, qua factus est Patri obediens usque ad mortem.
XXXIII. Hadriani I. epistola altera ad episcopos Hispaniae de erroribus Adoptianorum.
Emissa est ex concilio Romano a. 794. ad Francofordiense confirmandum habito.
Materia causalis perfidiae inter caetera rejicienda de 257 adoptione Jesu Christi Filii Dei secundum carnem falsis argumentationibus digesta, perfidorum verborum ibi stramina incomposito calamo legebantur. Hoc catholica Ecclesia nunquam credidit, nunquam docuit, nunquam male credentibus assensum praebuit . . . .
Adoptivum eum Filium, quasi purum hominem, calami-258 tati humanae subjectum et, quod pudet dicere, servum eum, impii et ingrati tantis beneficiis, liberatorem nostrum non pertimescitis venenosa fauce susurrare . . . . Nam etsi in umbra prophetiae dictus est servus, propter servilis formae conditionem, quam sumpsit ex Virgine.
XXXIV. Decreta quaedam Nicolai I.
A. In Synodo Romano a. 863.
Can. 5. Si quis dogmata, mandata, interdicta, sanctiones 259 vel decreta pro catholicae fide, pro ecclesiastica disciplina, pro correctione fidelium, pro emendatione sceleratorum vel inter-