Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 88

dictione imminentium vel futurorum malorum a Sedis Apostolicae praeside salubriter promulgata contempserit, anathema sit,

260 Can. 7. Veraciter quidem credendum est, et omnimodis profitendum, quia Dominus noster Jesus Christus Deus et Dei Filius passionem crucis tantummodo secundum carnem sustinuit, deitate autem impassibilis mansit, ut apostolica docet auctoritas et sanctorum Patrum luculentissime doctrina ostendit.

261 Can. 8. Hi autem, qui aiunt, quia redemptor noster Jesus Christus et Dei Filius passionem crucis secundum deitatem sustinuit, quoniam impium est et catholicis mentibus execrabile, anathema sint.

262 Can. 9. Omnibus enim, qui dicunt, quod hi, qui sacrosancti fonte baptismatis, credentes in Patrem et Filium Sanctumque Spiritum renascuntur, non aequaliter originali abluantur delicto, anathema sit.

B. Ex responsis ad consulta Bulgarorum.

263 Cap. 3. Sufficiat secundum leges solus eorum consensus, de quorum conjunctionibus agitur: qui consensus, si solus in nuptiis forte defuerit, caetera omnia etiam cum ipso coitu celebrata frustrantur.

264 Cap. 104. A quodam Judaeo, nescitis, utrum Christiano an pagano, multos in patria vestra baptizatos asseritis, et quid de iis sit agendum consulitis. Hi profecto si in nomine Sanctae Trinitatis vel tantum in Christi nomine sicut in Actibus apostolorum legimus, baptizati sunt (unum quippe idemque est, ut Sanctus exponit Ambrosius), constat, eos non esse denuo baptizandos.

C. Ex epistola ad Michaelem imperatorem a. 865.

265 Ubinam legistis, imperatores antecessores vestros in synodalibus conventibus interfuisse? nisi forsitan in quibus de fide tractatum est, quae universalis est, quae omnium communis est; quae non solum ad clericos, verum etiam ad laicos et ad omnes omnino pertinet Christianos?

266 Quanto magis ad potioris auctoritatis judicium tenditur querimonia, tanto adhuc amplius majus culmen petendum est, quousque gradatim perveniatur ad eam Sedem, cujus causa