Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 90

diabolus imitatus, utpote qui semper, quae divino cultui conveniunt, sibimet tyrannico spiritu vindicare contendit, ut pagani imperatores iidem et maximi pontifices dicerentur. Sed cum ad verum ventum est eumdem regem atque pontificem, ultra sibi nec imperator jura pontificatus arripuit, nec pontifex nomen imperatorum usurpavit. Quoniam idem mediator Dei et hominum homo Christus Jesus sic actibus propriis et dignitatibus distinctis, officia potestatis utriusque discrevit, propria volens medicinali humilitate sursum efferri, non humana superbia rursus in inferna demergi, ut et christiani imperatores pro aeterna vita pontificibus indigerent, et pontifices pro cursu temporalium tantummodo rerum imperialibus legibus uterentur: quatenus spiritalis actio carnalibus distaret incursibus.

270 Prima sedes non judicabitur a quoquam .

Neque ab Auguste, neque ab omni clero, neque a regibus, neque a populo judex judicabitur .

Ex synodo apocrypha Sinoessae de Marcellino pontifice allegatur. Ex synodo Romana Sylvestri apocrypha c. 20.

XXXV. Canones Synodi VIII. oecumenicae.

271 Actione 1. subscribit regulae fidei Hormisdae, quae supra habetur.

Canonum sequentium duplex forma habetur, altera Graeca brevior canonesque pauciores exhibens, altera ex versione Anastasii bibliothecarii, qui Graecos falsationis accusat et ex authenticis actis, in archivio Romanae ecclesiae asservatis, se transtulisse affirmat. Mirum tamen est ea, quae Romano Pontifici favent, in graeco adesse, quae Constantinopolitano antistiti, deesse. Iliuc videtur actus Anastasii conceptum tantum quemdam prae se ferre.

272 α'. Τὴν εὐθεῖαν καὶ βασιλικὴν ὁδὸν τῆς θείας δικαιοσύνης ἀπροσκύπως βαθίζειν ἐθέλοντες, οἴόν τινας πυρσοὺς ἀειλαμπεῖς τοὺς τῶν ἀγίων πατέρων ὅρους κρατεῖν ὀφείλομεν· τοιγαροῦν τοὺς ἐν τῆ καθολικῇ καὶ ἀποστολικῇ ἐκκλησία παραδοθέντας θεσμοὺς παρά' τε τῶν ἀγίων καὶ παν-

Can. 1. Per aequam et regiam divinae justitiae viam inoffense incedere volentes, veluti quasdam lampades semper lucentes et illuminantes gressus nostros, qui secundum Deum sunt, sanctorum Patrum definitiones et sensus retinere debemus. Quapropte et has ut secunda eloquia