Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 91

ευφήμων ἀποστόλων, παράτε ὅρθοδόξων συνόδων οἶκουμενικῶν τε καὶ τοπικῶν ἦ καὶ πρός τινος θεηγόρου πατρὸς διδασκάλου τῆς ἐκκλησίας τηρεῖν καὶ φυλάττειν ὁμολογοῦμεν' κρατεῖν γὰρ τὰς παραδόσεις, ἀς παρελάβομεν εἴτε διὰ λόγου, εἴτε δι' ἐπιστολῶν τῶν προγενεστέρως διαλαμψάντων ἀγίων, παρεγγυᾶ διαῥόηδην Παῦλος ὁ μέγας ἀπόστολος.

secundum magnum et sapientissimum Dionysium arbitrantes et existimantes, etiam de eis cum divino David promptissime canamus: Mandatum Domini lucidum illuminans oculos, et: Lucerna pedibus meis lux tua et lumen semitis meis, et cum Proverbiatore dicimus: Mandatum tuum lucidum et lux tua lux: et cum magna voce cum Isaia clamamus ad Dominum Deum, quia: Lux praecepta tua sunt super terram. Luci enim veraciter assimilatae sunt divinorum canonum hortationes et dehortationes, secundum quod discernitur melius a pejori et expediens atque proficium ab eo, quod non expedire, sed et obesse dignoscitur. Igitur regulas, quae sanctae catholicae et apostolicae Ecclesiae tam a sanctis famosissimis Apostolis, quam ab orthodoxorum universalibus necnon et localibus conciliis vel etiam a quolibet deiloquo Patre ac magistro Ecclesiae traditae sunt, servare ac custodire profitemur; his et propriam vitam et mores regentes et omnem sacerdotii catalogum, sed et omnes, qui Christiano censentur vocabulo, poenis et damnationibus et e diverso receptionibus ac justificationibus, quae per illas prolatae