Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 97
nationem tantummodo dicimus, quae aut ad donum pertinet gratiae aut ad retributionem justitiae.
Cap. 2. Libertatem arbitrii in primo homine perdidimus, quam per Christum Dominum nostrum recepimus: et habemus liberum arbitrium ad bonum, praeventum et adjutum gratia, et habemus liberum arbitrium ad malum, desertum gratia. Liberum autem habemus arbitrium, quia gratia liberatum et gratia de corrupto sanatum.
Cap. 3. Deus omnipotens omnes homines sine exceptione vult salvos fieri, licet non omnes salventur. Quod autem quidam salvantur, salvantis est donum: quod autem quidam pereunt, pereuntium est meritum.
Cap. 4. Christus Jesus D. N., sicut nullus homo est, fuit vel erit, cujus natura in illo assumpta non fuerit, ita nullus est, fuit vel erit homo, pro quo passus non fuerit; licet non omnes passionis ejus mysterio redimantur. Quod vero omnes passionis ejus mysterio non redimantur, non respicit ad magnitudinem et pretii copiositatem, sed ad infidelium et ad non credentium ea fide, quae per dilectionem operatur, respicit partem; quia poculum humanae salutis, quod confectum est infirmitate nostra, et virtute divina, habet quidem in se, ut omnibus prosit: sed si non bibitur, non medetur.
XXXVII. Concilii Valentinia. 855. canones de praedestinatione adversus Joannem Scotum.
Can. 1. Quia doctorem gentium in fide et veritate fide- 283 liter commonentem obedienterque audimus: O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae, quam quidam promittentes circa fidem exciderunt. Et iterum: Profana autem et inaniloquia devita: multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit. Et iterum: Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita, sciens quia generant lites: servum autem Domini non opertet litigare. Et iterum: Nihil per contentionem, neque per inanem gloriam: paci, quantum Deus dederit, et caritati studere cupientes, attendentes pium ejusdem apostoli consilium: Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, novitates vocum, et praesumptivas garruli-