Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 98
tates, unde potius inter fratres contentionum et scandalorum fomes excitari potest, quam aedificatio ulla timoris Dei succrescere, cum studio omni devitamus. Indubitanter autem doctoribus pie et recte tractantibus verbum veritatis, ipsisque sacrae Scripturae lucidissimis expositoribus, id est Cypriano, Hilario, Ambrosio, Hieronymo, Augustino, caeterisque in catholica pietate quiescentibus, reverenter auditum et obtemperanter intellectum submittimus, et pro viribus, quae ad salutem nostram scripserunt, amplectimur. Nam de praescientia Dei, et de praedestinatione, et de quaestionibus aliis, in quibus fratrum animi non parum scandalizati probantur, illud tantum firmissime tenendum esse credimus, quod ex maternis Ecclesiae visceribus nos hausisse gaudemus.
284 Can. 2. Deum praescire et praescisse aeternaliter et bona, quae boni erant facturi, et mala, quae mali sunt gesturi, qui vocem Scripturae dicentis habemus: Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant, fideliter tenemus, et placet tenere, bonos praescisse omnino per gratiam suam bonos futuros, et per eandem gratiam aeterna praemia accepturos: malos praescisse per propriam malitiam malos futuros, et per suam justitiam aeterna ullione damnandos: ut secundum Psalmistam: Quia potestas Dei est, et Domini misericordia, ut reddat unicuique secundum opera sua, et sicut apostolica doctrina se habet: His quidem, qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam: his autem, qui ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio, tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum. In eodem sensu idem alibi: In revelatione, inquit, Domini nostri Jesu Christi de coelo cum angelis virtutis ejus, in igne flammae dantis vindictam his, qui non noverunt Deum, et qui non obediunt evangelio Domini nostri Jesu Christi, qui poenas dabunt in interitu aeternas, cum venerit glorificari in Sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt. Nec prorsus ulli malo praescientiam Dei imposuisse necessitatem, ut aliud esse non posset, sed quod ille futurus erat ex propria voluntate, ille sicuti Deus, qui novit omnia antequam fiant, praesciit ex sua omnipotenti et incommutabili majestate. Nec ex praejudicio ejus aliquem,