Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 99
sed ex merito propriae iniquitatis credimus condemnari. Nec ipsos malos ideo perire, quia boni esse non potuerunt; sed quia boni esse noluerunt, suoque vitio in massa damnationis, vel merito originali, vel etiam actuali permanserunt.
Can. 3. Sed et de praedestinatione Dei placuit, et fide- 285 liter placuit, juxta auctoritatem apostolicam, quae dicit: An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud vero in contumeliam? ubi et statim subjungit: Quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patentia vasa irae aptata sive praeparata in interitum, ut ostenderet divitias gratiae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam: fidenter fatemur praedestinationem electorum ad vitam, et praedestinationem impiorum ad mortem: in electione tamen salvandorum misericordiam Dei praecedere meritum bonum: in damnatione autem periturorum meritum malum praecedere justum Dei judicium. Praedestinatione autem Deum ea tantum statuisse, quae ipse vel gratuita misericordia, vel justo judicio facturus erat secundum Scripturam dicentem: Qui fecit, quae futura sunt: in malis vero ipsorum malitiam praesciisse, quia ex ipsis est, non praedestinasse, quia ex illo non est. Poenam sane malum meritum eorum sequentem, uti Deum, qui omnia prospicit, praescivisse et praedestinasse, quia justus est, apud quem est, ut sanctus Augustinus ait, de omnibus omnino rebus tam fixa sententia, quam certa praescientia. Ad hoc siquidem facit Sapientis dictum: Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus. De hac immobilitate praescientiae et praedestinationis Dei, per quam apud eum futura jam facta sunt, etiam apud Ecclesiasten bene intelligitur dictum: Cognovi, quod omnia opera, quae fecit Deus, perseverent in perpetuum. Non possumus his addere nec auferre, quae fecit Deus, ut timeatur. Verum aliquos ad malum praedestinatos esse divina potestate, videlicet ut quasi aliud esse non possint, non solum non credimus, sed etiam si sunt, qui tantum mali credere velint, cum omni detestatione, sicut Arausica synodus, illis anathema dicimus.
Can. 4. Item de redemptione sanguinis Christi, propter 236 nimium errorem, qui de hac causa exortus est, ita ut quidam, sicut eorum scripta indicant, etiam pro illis impiis, qui