Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 101
doctrinam pii doctoris habemus: Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. Et: Omnes qui in Christo baptizati estis, Christum induistis. Et iterum: Accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem. Et iterum: Voluntarie peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis jam non relinquitur pro peccatis hostia. Et iterum: Irritam quis faciens legem Moysis, sine ulla miseratione duobus aut tribus testibus moritur. Quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et Spiritui gratiae contumeliam fecerit?
Can. 6. Item de gratia, per quam salvantur credentes, 288 et sine qua rationalis creatura nunquam beate vixit, et de libero arbitrio per peccatum in primo homine infirmato, sed per gratiam Domini Jesu fidelibus ejus redintegrato et sanato, idipsum constantissimi et fide plena fatemur, quod sanctissimi Patres auctoritate sacrarum Scripturarum nobis tenendum reliquerunt; quod Africana, quod Arausica synodus professa est, quod beatissimi pontifices Apostolicae Sedis catholica fide tenuerunt: sed et de natura et gratia, in aliam partem nullo modo declinare praesumentes. Ineptas autem quaestiunculas, et aniles pene fabulas, Scotorumque pultes puritati fidei nauseam inferentes, quae periculosissimis et gravissimis temporibus, ad cumulum laborum nostrorum, usque ad scissionem caritatis miserabiliter et lacrymabiliter succreverunt, ne mentes christianae inde corrumpantur et excidant a simplicitate et castitate fidei, quae est in Christo Jesu, penitus respuimus, et ut fraterna caritas cavendo a talibus auditum castiget, Domini Christi amore monemus. Recordetur fraternitas malis mundi gravissimis se urgeri, messe nimia iniquorum, et paleis levium hominum se durissime suffocari. Haec vincere ferveat, haec corrigere laboret, et superfluis coetum pie dolentium et gementium non oneret: sed potius certa et vera fide, quod a sanctis Patribus de his et similibus sufficienter prosecutum est, amplectatur.
Canones isti a Tullensi synodo I. apud Saponarias a. 859. suscepti sunt atque iterati. Non est negandum, eos contra capitula Carisiaca directos fuisse. Cum vero tota differentia inde exorta esset,