Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 102
quod diverso sensu duas vel unam praedestinationem dicendum esse putarent Patres utriusque concilii, quodque Valentini Hincmarum, Carisiaci conventus praesidem, Johannis Scoti erroribus favere putarent, mox detecto errore, in synodo Lingonensi 859, iidem episcopi, qui Valentinae interfuerant, ex canone 4. Valentino notam capitulis Carisiacis inustam expunxerunt, quam nos uncis [] supra in textu inclusimus, et ambae partes in Tullensi concilio 11. apud Tusiacum a 860. convenientes, concordiam inierunt et epistolam synodalem ab Hincmaro conscriptam susceperunt.
XXXVIII. Leonis IX. epistola ad Michaelem Cerularium et Leonem Acridanum.
289 Cap. 5. Dicimini Apostolicam et latinam Ecclesiam nova praesumptione atque incredibili audacia, nec auditam, nec convictam, palam damnasse, pro eo maxime, quod de azymis audeat commemorationem Dominicae passionis celebrare. Ecce incauta reprehensio vestra, ecce non bona gloriatio vestra, quando ponitis in coelum os vestrum, cum lingua vestra, transiens in terra, humanis argumentationibus et conjecturis antiquam fidem confodere ac subvertere moliatur.
290 Cap. 7. S. Ecclesia super petram, id est Christum, et super Petrum vel Cepham, filium Joannis, qui prius Simon dicebatur, aedificata, quia inferi portis, disputationibus scilicet haereticorum, quae vanos ad interitum introducunt, nullatenus foret superanda; sic pollicetur ipsa Veritas, per quam sunt vera, quaecunque sunt vera: Portae inferi non praevalebunt adversus eam. Cujus promissionis effectum se precibus impetrasse a Patre idem Filius protestatur, dicendo ad Petrum: Simon, ecce Satanas etc. Erit ergo quisquam tantae dementiae, qui orationem illius, cujus velle est posse, audeat in aliquo vacuam putare? Nonne a Sede principis apostolorum, Romana videlicet ecclesia, tam per eumdem Petrum, quam per successores suos, reprobata et convicta atque expugnata sunt omnium haereticorum commenta, et fratrum corda in fide Petri, quae hactenus nec defecit, nec usque in finem deficiet, sunt confirmata?
291 Cap. 11. Praejudicium faciendo summae Sedi, de qua nec judicium licet facere cuiquam hominum, anathema accepistis ab universis Patribus omnium venerabilium conciliorum.