Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 116
cum vino transsubstantiatur in sanguinem, cum in vinum transeat mixta vino . . . Praeterea potest dici, quod aqua non transit in sanguinem, sed remanet prioris vini accidentibus circumfusa . . . Illud autem est nefarium opinari, quod quidam dicere praesumpserunt, aquam videlicet in phlegma converti . . . Verum inter opiniones praedictas illa probabilior judicatur, quae asserit, aquam cum vino in sanguinem transmutari.
347 F. Ibid. c. 8. In quadam nostra decretali epistola asseris te legisse, illud fuisse nefarium opinari, quod quidam dicere praesumpserunt, in sacramento videlicet Eucharistiae aquam in phlegma converti, nam de latere Christi non aquam, sed humorem aquaticum mentiuntur exiisse. Licet autem hoc magnos et authenticos viros sensisse recenseas, quorum opinionem dictis et scriptis hactenus es secutus, ex quo tamen nos in contrarium sentimus, nostrae compelleris sententiae consentire . . . Nam si non fuisset aqua, sed phlegma, quod de latere Salvatoris exivit, ille, qui vidit et testimonium veritati perhibuit, profecto non aquam, sed phlegma dixisset. . . . Restat igitur, ut qualiscunque fuerit illa aqua, sive naturalis, sive miraculosa, sive de novo divina virtute creata sive de componentibus ex parte aliqua resoluta, procul dubio vera fuit.
348 G. Ibid. c. 7. Quaesivistis, quid de incauto presbytero videatur, qui cum se sciat in mortali crimine constitutum, missarum solemnia, quae non potest propter necessitatem quamlibet intermittere, propter sui facinoris conscientiam dubitat celebrare, peractisque caeteris circumstantiis missam celebrare se fingit, et suppressis verbis, quibus conficitur corpus Christi, panem et vinum tantummodo pure sumit . . . Cum ergo falsa sint abjicienda remedia, quae veris sunt periculis graviora: licet is, qui pro sui criminis conscientia reputat se indignum, peccet graviter, si se ingerat irreverenter ad illud, gravius tamen videtur offendere, qui sic fraudulenter illud praesumpserit simulare; cum ille in solius misericordis Dei manum incidat, iste vero non solum Deo, cui non veretur illudere, sed et populo, quem decipit, se adstringat.
349 H. L. 4. Decr. tit. 1, c. 23 (cf. c. 25). Consuluisti nos, utrum mutus et surdus alicui possint matrimonialiter