Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 115
rent aut dormirent, in contradictione persisterent: quia in eis intelligitur contradictionis propositum perdurare, etsi fuerint sic immersi, characterem non suscipiunt sacramenti; secus autem si prius catechumeni extitissent et habuissent propositum baptizandi, unde tales in necessitatis articulo censuevit Ecclesia baptizare. Tunc ergo characterem sacramentalis imprimit operatio, cum obicem voluntatis contrariae non invenit obsistentem.
B. Ib. tit. 43, c. 2. de presbytero non baptizato. In-343 quisitioni tuae taliter respondemus: presbyterum, quem sine unda baptismatis extremum diem clausisse significasti, quia in sanctae matris Ecclesiae fide et Christi nominis confessione perseveraverit, ab originali peccato solutum, et coelestis patriae gaudium esse adeptum, asserimus incunctanter.
C. L. 3. Decr. tit. 42, c. 4. Sane intimasti, quod qui-344 dam Judaeus in mortis articulo constitutus, cum inter Judaeos tantum existeret, in aquam seipsum immersit dicendo: Ego baptizo me in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, Amen. Respondemus, quod, cum inter baptizantem et baptizatum debeat esse discretio, sicut ex verbis Domini colligitur, dicentis Apostolis: Ite, baptizate omnes gentes in nomine etc. memoratus Judaeus est denuo ab alio baptizandus.
D. Ibid. c. 5. Postulasti, utrum parvuli sint pro Chri-345 stianis habendi, quos, in articulo mortis constitutos, propter aquae penuriam et absentiam sacerdotis, aliquorum simplicitas in caput ac pectus ac inter scapulas pro baptismo salivae conspersione linivit. Respondemus, quod cum in baptismo duo semper, videlicet verbum et elementum, necessario requirantur, juxta quod de verbo Veritas ait: Euntes in mundum etc., eademque dicat de elemento: Nisi quis etc., dubitare non debes, illos verum non habere baptismum, in quibus non solum utrumque praedictorum, sed eorum alterum est omissum.
E. L. 3. Decr. tit. 41, c. 6. Quaesivisti, utrum aqua 346 cum vino in sanguinem convertatur. Super hoc autem opiniones apud scholasticos variantur. Aliquibus enim videtur, quod, cum de latere Christi duo praecipua fluxerint sacramenta, redemptionis in sanguine ac regenerationis in aqua, in illa duo vinum et aqua, quae commiscentur in calice, divina virtute mutantur . . . . Alii vero tenent, quod aqua