Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 127
quod quantumcunque quilibet honestus, religiosus, sanctus, et prudens sit, non potest nec debet Eucharistiam consecrare vel altaris sacrificium conficere, nisi sit presbyter, a visibili et tangibili episcopo regulariter ordinatus. Ad quod officium tria sunt, ut credimus, necessaria: scilicet certa persona, id est, presbyter ab episcopo, ut praediximus, ad illud proprie officium constitutus, et illa solemnia verba, quae a sanctis Patribus in canone sunt expressa, et fidelis intentio proferentis. Ideoque firmiter credimus et fatemur, quod quicunque sine praecedenti ordinatione episcopali, ut praediximus, credit et contendit, se posse sacrificium Eucharistiae facere, haereticus et perditionis Core et suorum complicum est particeps atque consors, et ab omni sancta Romana ecclesia segregandus. Peccatoribus vere poenitentibus veniam concedi a Deo credimus, et eis libentissime communicamus. Unctionem infirmorum cum oleo consecrato veneramur. Conjugia carnalia esse contrahenda, secundum Apostolum non negamus, ordinarie vero contracta disjungere omnino prohibemus. Hominem quoque cum sua conjuge salvari credimus et fatemur, nec etiam secunda et ulteriora matrimonia condemnamus. Carnium perceptionem minime culpamus. Non con- 371 demnamus juramentum, imo credimus puro corde, quod cum veritate et judicio et justitia licitum sit jurare. De potestate saeculari asserimus, quod sine peccato mortali potest judicium sanguinis exercere, dummodo ad inferendam vindictam non odio, sed judicio, non incaute, sed consulte procedat. Praedicationem necessariam valde et laudabilem esse credimus, tamen ex auctoritate vel licentia Summi Pontificis vel praelatorum permissione illam credimus exercendam. In omnibus vero locis, ubi manifeste haeretici manent, et Deum et fidem sanctae Romanae ecclesiae abdicant et blasphemant, credimus, quod disputando et exhortando modis omnibus secundum Deum debeamus illos confundere et eis verbo Dominico, veluti Christi et Ecclesiae adversariis, fronte usque ad mortem libera contraire. Ordines vero ecclesiasticos et omne, quod in sancta Romana ecclesia sancitum legitur aut canitur, humiliter collaudamus et fideliter veneramur. Diabolum non per conditionem, sed per arbitrium malum esse factum credimus. Corde credimus et ore confitemur hujus carnis, quam gestamus, et non alterius resurrectionem. Judicium quoque