Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 128

per Jesum Christum esse futurum et singulos pro his, quae in hac carne gesserunt, recepturos vel poenas vel praemia, firmiter credimus et affirmamus. Eleemosynas, sacrificium caeteraque beneficia fidelibus posse prodesse defunctis credimus. Remanentes in saeculo et sua possidentes, eleemosynas et caetera beneficia ex rebus suis agentes, praecepta Domini servantes salvari fatemur et credimus. Decimas, primitias et oblationes ex praecepto Domini credimus clericis persolvendas.

LIV. Honorii III. decretum de materia Eucharistiae pro Suecis.

374 L. 3. Decr. tit. 41, c. 13. Perniciosus in tuis partibus inolevit abusus, videlicet, quod in majori quantitate de aqua ponitur in sacrificio quam de vino: cum secundum rationabilem consuetudinem Ecclesiae generalis plus in ipso sit de vino quam de aqua ponendum. Ideoque Fraternitati tuae mandamus, quatenus id non facias, nec in tua provincia fieri patiaris.

LV. Gregorii IX. decreta quaedam.

375 A. L. 5. Decr. tit. 7, c. 15. (et Innoc. IV. in VII. l. 5. tit. 3. c. 2). Excommunicamus et anathematizamus universos haereticos: Catharos, Patarenos, Pauperes de Lugduno, Passaginos, Josepinos, Arnaldistas, Speronistas et alios, quibuscunque nominibus censeantur: facies quidem habentes diversas, sed caudas ad invicem colligatas, quia de vanitate conveniunt in idipsum. 376 B. L. 1. Decr. tit. 16, c. 3. Presbyter et diaconus cum ordinantur, manus impositionem tactu corporali, ritu ab apostolis introducto, recipiunt . . . . Suspensio autem manuum debet fieri, cum oratio super caput effunditur ordinandi. 377 C. L. 4. Decr. tit. 5, c. 7. Si conditiones contra substantiam matrimonii inserantur, puta, si alter dicat alteri: contraho tecum, si generationem prolis evites, vel: donec inveniam aliam honore vel facultatibus ditiorem, aut: si pro quaestu adulterandam te tradas: matrimonii contractus, quantumcumque sit favorabilis, caret effectu; licet aliae conditiones appositae in matrimonio, si turpes aut impossibiles fuerint, debeant propter ejus favorem pro non adjectis haberi.