Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 132
cludere cupientes, hoc sacro approbante concilio, damnamus et reprobamus omnes, qui negare praesumpserint, aeternaliter Spiritum Sanctum ex Patre et Filio procedere: sive etiam temerario ausu asserere, quod Spiritus Sanctus ex Patre et Filio, tanquam ex duobus principiis, et non tanquam ex uno, procedat.
LIX. Confessio fidei Michaelis Palaeologi, ipsi a Clemente IV. a. 1267. proposita et ab ipso in Concilio occumenico Lugdunensi II. 1274. Gregorio X. oblata.
Haec fidei professio usque ad verba illa: „Haec est vera fides“ est illa ipsa, quae ex decreto concilii Carthagiensis IV. can. 1. per interrogationes et responsiones emittitur in consecrationibus episcoporum. Cf. N. XXXIX.
383 Credimus sanctam Trinitatem, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, unum Deum omnipotentem totamque in Trinitate deitatem coessentialem et consubstantialem, coaeternam, et coomnipotentem, unius voluntatis, potestatis et majestatis, creatorem omnium creaturarum, a quo omnia, in quo omnia, per quem omnia, quae sunt in coelo et in terra, visibilia, invisibilia, corporalia et spiritualia. Credimus singulam quamque in Trinitate personam, unum verum Deum, plenum et 384 perfectum. Credimus ipsum Filium Dei, Verbum Dei, aeternaliter natum de Patre, consubstantialem, coomnipotentem, et aequalem per omnia Patri in divinitate, temporaliter natum de Spiritu Sancto et Maria semper Virgine, cum anima rationali; duas habentem nativitates, unam ex Patre nativitatem aeternam, alteram ex matre temporalem: Deum verum et hominem verum, proprium in utraque natura atque perfectum, non adoptivum, nec phantasticum, sed unum et unicum Filium Dei, in duabus et ex duabus naturis, divina scilicet et humana, in unius personae singularitate, impassibilem et immortalem divinitate, sed in humanitate pro nobis et salute nostra passum vera carnis passione, mortuum et sepultum, et descendisse ad inferos, ac tertia die resurrexisse a mortuis vera carnis resurrectione: die quadragesima post resurrectionem cum carne, qua resurrexit, et anima ascendisse in coelum, et sedere ad dextram Dei Patris, inde venturum judicare vivos et mortuos, et redditurum unicuique secundum opera 385 sua, sive bona fuerint, sive mala. Credimus et Spiritum