Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 131

non adulterantes verbum Dei philosophorum figmentis, ne circa altare Dei videamini lucum velle contra praeceptum Domini plantare, et mellis commixtione sacrificium fermentare doctrinae, in sinceritatis et veritatis azymis exhibendum. Sed contenti terminis a Patribus institutis, mentes auditorum vestrorum fructu coelestis eloquii saginetis, ut foliis verborum semotis limpidas aquas et puras tendentes ad hoc principaliter, ut vel fidem adstruant vel mores informent, hauriant de fontibus Salvatoris: quibus referti interna crassitudine delectentur.

Cf. Greg. IX. et Joh. XXII. ap. Rayn. ad a. 1231. n. 48. et 1317. n. 15.

LVII. Errores Guillelmi de Santo Amore damnati ab Alexandro IV. a. 1256, per Constitutiones „Veri solis radius“ 16. Cal. Nov. et „Multa cordis amaritudine“ 12. Cal. Nov. et alia diplomata.

1. Quod F. F. Praedicatores et Minores in statu et via salvandorum non erant, nec meritoria et salutifera existebat eorum mendicitas et paupertas; cum deberent, valetudine corporali et aliis justis impedimentis cessantibus, propriis manibus operari, sub spe alieni subsidii non torpendo . . .

2. Quodque de licentia vel commissione Romani Ponti- ficis seu dioecesanorum episcoporum praedicationis exercere officium et confessiones audire libere non valebant, tamquam per hoc sacerdotibus parochialibus praejudicium inferretur.

LVIII. Definitio Synodi oecumenicae Lugdunensis II. a. 1274. de processione Spiritus Sancti.

Fideli ac devota professione fatemur, quod Spiritus Sanctus aeternaliter ex Patre et Filio, non tanquam ex duobus principiis, sed tanquam ex uno principio, non duabus spirationibus, sed unica spiratione procedit: hoc professa est hactenus, praedicavit et docuit, hoc firmiter tenet et praedicat, profitetur et docet sacrosancta Romana ecclesia, mater omnium fidelium et magistra: hoc habet orthodoxorum Patrum atque Doctorum, Latinorum pariter et Graecorum incommutabilis et vera sententia. Sed quia nonnulli propter irrefragabilis praemissae veritatis ignorantiam in errores varios sunt prolapsi: Nos hujusmodi erroribus viam prae-