Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 139

illos fingentes omni ecclesiastica potestate privatos, quos a sua perfidia viderent alienos: quia apud ipsos solos (ut ipsi somniant) sicut spiritualis vitae sanctitas, sic auctoritas perseverat.

3. Tertius istorum error in Waldensium errore con- 415 jurat, quoniam et ii et illi in nullum eventum asserunt fore jurandum, dogmatizantes mortalis criminis contagione pollui et poena teneri, quos contigerit juramenti religione constringi.

4. Quarta hujusmodi impiorum blasphemia de prae- 416 dictorum Waldensium venenato fonte prorumpens, sacerdotes rite etiam et legitime secundum formam Ecclesiae ordinatos, quibuslibet tamen criminibus pressos, non posse conficere vel conferre ecclesiastica sacramenta confingit.

5. Quintus error sic istorum hominum mentes excoecat, 417 ut evangelium Christi in se solis hoc in tempore asserant esse completum, quod hactenus (ut ipsi somniant) obtectum fuerat, imo prorsus extinctum.

Multa sunt alia, quae isti praesumptuosi homines contra 418 conjugii venerabile sacramentum garrire dicuntur, multa, quae de cursu temporum et fine saeculi somniant, multa, quae de Antichristi adventu, quem jam instare asserunt, flebili vanitate divulgant. Quae omnia, quia partim haeretica, partim insana, partim fabulosa cognoscimus, damnanda potius cum suis auctoribus, quam stylo prosequenda aut refellenda censemus.

LXIII. Joannis XXII. Constitutio „Cum inter nonnullos“ de paupertate Christi.

Cum inter nonnullos viros scholasticos saepe contingat 419 in dubium revocari, utrum pertinaciter affirmare, Redemptiorem nostrum ac Dominum Jesum Christum ejusque apostolos in speciali non habuisse aliqua nec in communi, etiam haereticum sit censendum, diversa et adversa etiam sentientibus circa illud: Nos, huic concertationi finem imponere cupientes, assertionem hujusmodi pertinacem, cum Scripturae sacrae, quae in plerisque locis ipsos habuisse nonnulla asserit, contradicat expresse, ipsamque Scripturam sacram, per quam utique fidei orthodoxae probantur articuli, quoad praemissa fermentum aperte supponat continere mendacii, ac per con-