Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 140
sequens, quantum in ea est, ejus in totum fidem evacuans, fidem catholicam reddat, ejus probationem adimens, dubiam et incertam; deinceps erroneam fore censendam et haereticam, de fratrum nostrorum consilio hoc perpetuo declaramus edicto. Rursus in posterum pertinaciter affirmare, quod Redemptori nostro ejusque apostolis, iis quae ipsos habuisse Scriptura testatur, nequaquam jus ipsis utendi competierit, nec illa vendendi seu donandi jus habuerint aut ex ipsis alia acquirendi, quae tamen ipsos de praemissis fecisse Scriptura testatur seu ipsos potuisse facere supponit expresse; cum talis assertio ipsorum usum et gesta evidenter includat, in praemissis non justa: quod utique de usu, gestis seu factis Redemptoris nostri Filii Dei sentire nefas est, sacrae Scripturae contrarium et doctrinae catholicae inimicum: assertionem ipsam pertinacem, de fratrum nostrorum consilio, deinceps erroneam fore censendam merito ac haereticam declaramus.
Quomodo haec Joannis XXII. definitio non obstet constitutioni Nicolai III. „Exiit qui seminat seminare“ vide apud Natalem Alex. Hist. Eccl. saec. XIII. et XIV. diss. 11. art. 1.
LXIV. Errores Joannis de Polliaco damnati a Joanne XXII. a. 1320. Extrav. 1. 5. tit. 3. de haereticis c. 2. Vas electionis.
420 1. Quod confessi fratribus habentibus licentiam generalem audiendi confessiones, tenentur eadem peccata, quae confessi fuerant, iterum confiteri proprio sacerdoti. 421 2. Quod stante „Omnis utriusque sexus“ edicto in concilio generali, Romanus Pontifex non potest facere, quod parochiani non teneantur omnia peccata sua semel in anno proprio sacerdoti confiteri, quem dicit esse pariochalem curatum. Imo nec Deus posset hoc facere; quia implicat contradictionem. 422 3. Quod papa non potest dare potestatem generalem audiendi confessionem; imo nec Deus, quin confessus habenti licentiam teneatur eadem confiteri proprio sacerdoti, quem dicit esse proprium curatum.