Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 143
17. Actus exterior non est proprie bonus, nec Deus 444 proprie ipsum operatur.
18. Afferamus (ajebat) fructum actuum, non exteriorum, 445 qui nos bonos non faciunt, sed actuum interiorum, quos Pater in nobis manens facit et operatur.
19. Deus animas amat, non opus externum. 446
20. Bonus homo est unigenitus Filius Dei. 447
21. Homo nobilis est unigenitus Filius Dei, quem Pater 448 ab aeterno genuit.
22. Pater (ajebat) generat me suum Filium et eumdem 449 Filium. Quidquid Deus operatur, unum est. Propterea (inquiebat) generat me suum Filium sine omni distinctione.
23. Deus unus est omnibus modis, et secundum omnem 450 rationem: ita ut in ipso non sit invenire aliquam multitudinem in intellectu vel extra intellectum. Qui enim duo videt, vel distinctionem videt, Deum non videt. Deus enim unus est extra numerum et supra numerum, nec ponitur unum cum aliquo. Nulla igitur in Deo distinctio esse aut intelligi potest.
24. Omnis distinctio est a Deo aliena, neque in natura 451 neque in personis probatur, quia natura ipsa est una et hoc unum: et quaelibet persona est una et idipsum unum quod natura.
25. Dum dicitur: Simon, diligis me plus his? sensus 452 est, id est plus quam istos: et bene quidem, sed non perfecte: in primo enim et secundo, plus et minus, et gradus est et ordo; in uno autem nec gradus est nec ordo. Qui igitur diligit Deum plus quam proximum, bene quidem, sed nondum perfecte.
26. Omnes creaturae sunt purum nihil. 453
27. Aliquid est in anima, quod est increatum et increabile; si tota anima esset talis, esset increata et increabilis. Et hoc est intellectus.
28. Deus non est bonus, neque melior, neque optimus. 455 Ita male dico, cum voco Deum bonum, ac si album vocarem nigrum.
Articulos 1—15, 27, 28. Pontifex ut haereticos, alios vero, nimirum 16—26, ut male sonantes, temerarios et de haeresi suspectos damnat.