Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 142

432 5. Quod vituperans quempiam ipso peccato vituperii laudat Deum, et quo plus vituperat et gravius peccat, amplius Deum laudat. 433 6. Deum blasphemia laudari. 434 7. Eum, qui orando singulare aliquid ac determinatum petit, malum petere et male, quia negationem boni et negationem Dei petit, et orat Deum sibi negari. 435 8. In illis hominibus honorari Deum, qui non intendunt res, nec honores, nec utilitatem, nec devotionem internam, nec sanctitatem, nec praemium, nec regnum coelorum, sed iis omnibus renuntiaverunt. 436 9. Ego (inquit) nuper cogitavi, utrum ego vellem aliquid recipere a Deo vel desiderare: ego volo de hoc liberare: quia ubi essem accipiens a Deo, essem sub eo vel infra eum sicut famulus vel servus et ipse sicut Dominus in dando: sic vero in aeterna vita non erit. 437 10. Nos (inquiebat) transformamur totaliter in Deum et convertimur in eum, sicut in sacramento Eucharistiae panis convertitur in corpus Christi, sic ego corvertor in eum, quod ipse operatur me suum esse; unum, non simile. 438 11. Quidquid Deus Pater Filio suo unigenito in natura humana dedit, hoc totum (inquiebat) mihi dedit. Nihil excipio, nec unionem, nec sanctitatem, sed totum dedit mihi sicut sibi. 439 12. Quidquid sacra Scriptura de Christo dicit, id omne de quovis homne sancto vere dici. 440 13. Quidquid divinae naturae proprium est, id totum hominis justi proprium esse. Quamobrem illum operari quidquid Deus operatur: una cum ipso coelum et terram creasse, Verbum aeternum generare: denique Deum sine ipso nihil facere posse. 441 14. Virum probum sic debere conformare voluntatem suam voluntati divinae, ut ipse velit, quidquid vult Deus, dicatque: Quia Deus vult aliquo modo me peccasse, nollem non commisse peccata. Hanc veram esse poenitentiam addebat. 442 15. Si homo mille peccata mortalia commisset, si esset recte dispositus, velle non deberet, se ea non commisse. 443 16. Deus non praecipit actum exteriorem.