Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 145
infernalibus cruciantur, et quod nihilominus in die judicii omnes homines ante tribunal Christi cum suis corporibus comparebunt, reddituri de factis propriis rationem, ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malum.
LXVIII. Articuli quidam Nicolai de Ultricuria damnati a. S. Sede et a. 1346. revocati coram facultate Parisiensi.
1. Quod de rebus per apparentia naturalia quasi nulla 457 certitudo potest haberi; illa tamen modica potest in brevi haberi tempore, si homines convertant intellectum suum ad res, et non ad intellectum Aristotelis et commentatoris.
2. Quod non potest evidenter evidentia praedicta ex 458 una re inferri vel concludi alia res, vel ex non esse unius non esse alterius.
3. Quod propositiones: Deus est, Deus non est, penitus idem significant, licet alio modo.
9. Quod certitudo evidentiae non habet gradus. 459
10. (11.) Quod de substantia materiali alia ab anima 460 nostra non habemus certitudinem evidentiae.
11. (10.) Quod excepta certitudine fidei non erat alia 461 certitudo nisi certitudo primi principii vel quae in primum principium potest resolvi.
14. Quod nescimus evidenter, quod alia a Deo possint 462 esse causa alicujus effectus — quod aliqua causet efficienter, quae non sit Deus — quod aliqua causa efficiens naturalis sit vel esse possit.
15. Quod nescimus evidenter, utrum aliquis effectus 463 sit vel esse possit naturaliter productus.
17. Quod nescimus evidenter, quod in aliqua productione concurrat subjectum.
21. Quod quacunque re demonstrata nullus scit evidenter, 464 quin excedat nobilitate omnes alias.
22. Quod quacunque re demonstrata nullus scit evidenter, quin ipsa sit Deus, si per Deum intelligamus ens nobilissimum.
25. Quod aliquis nescit evidenter, quin ista possit rationabiliter concedi: si aliqua res est producta, Deus est productus.
26. Quod non potest evidenter ostendi, quin quaelibet es sit aeterna.
30 (27). Quod istae consequentiae non sunt evidentes: 465 Actus intelligendi est, ergo intellectus est. Actus volendi est, igitur voluntas est.