Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 146

466 31 (28). Quod non potest evidenter ostendi, quin omnia, quae apparent, sint vera.

32. Quod Deus et creatura non sunt aliquid.

40. Quod quidquid est in universo, est melius quam non ipsum.

467 53. Quod hoc est primum principium et non aliud: Si quid est, aliquid est.

Guilelmus tit. Sanctorum Quatuor Coronatorum presbyter cardinalis anno 1346. ante de 19. Maji tanquam Legatus Clementis VI. libros Nicolai ab Ultricuria ut „multa falsa, periculosa, praesumptuosa, suspecta et erronea et haeretica continentes“ comburendos decrevit, et propositiones Nicolai, ex quibus eae, quae supra posuimus, desumtae sunt, jussu et auctoritate Pontificis tanquam erroneas, falsas. dubias, praesumptuosas et suspectas revocandas ordinavit: quod dictus Nicolaus praestitit.

Textum hunc genuinum, ommissis prioribus redactionibus, ex Denife. Chartularium Universitatis Parisiensis, tom. II. sectio prior, pag. 576 seqq. n. 1124. deprompsimus.

LXIX. Conclusiones Dionysii Soulechat Minoritae ex secta Fraticellorum de paupertate, damnatae ab Urbano V. 1368.

468 1. Haec benedicta, imo suprabenedicta lex amoris omnem aufert proprietatem et dominium, — falsa, erronea, haeretica.

469 2. Actualis abdicatio cordialis voluntatis et temporalis potestatis dominii seu auctoritatis statum perfectissimum ostendit et efficit — universaliter intellecta falsa, erronea, haeretica.

470 3. Christum non abdicasse hujusmodi possessionem, et jus in temporalibus, non habetur ex nova lege, imo potius oppositum.

LXX. Errores Joannis de Latone vivae vocis oraculo damnati a Gregorio XI. et ejus jussu decreto Cardinalium Inquisitorum a. 1371.

471 1. Quod si hostia consecrata cadat seu projiciatur in cloacam, lutum seu aliquem turpem locum, quod, speciebus remanentibus, sub eis desinit esse corpus Christi et redit substantia panis.

472 2. Quod si hostia consecrata a mure corrodatur seu a bruto sumatur, quod, remanentibus dictis speciebus, sub eis desinit esse corpus Christi et redit substantia panis.

473 3. Quod si hostia consecrata a justo vel a peccatore sumatur, quod dum species dentibus teritur, Christus ad coelum rapitur et in ventrem hominis non trajicitur.