Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 154
fidei vel bonis moribus contrarium, hoc ab eisdem esse tenendum pro condemnato, credendum et asserendum.
553 7. Item, utrum credat, quod condemnationes Joannis Wikleff, Joannis Hus, et Hieronymi de Praga, factae de personis eorum, libris et documentis per sacrum generale Constantiense concilium, fuerint rite et juste factae, et a quolibet catholico pro talibus tenendae et firmiter asserendae.
554 8. Item, utrum credat, teneat, asserat, Joannem Wikleff de Anglia, Joannem Hus de Bohemia, et Hieronymum de Praga fuisse haereticos et pro haereticis nominandos ac deputandos, et libros et doctrinas eorum fuisse et esse perversos, propter quos et quas, et eorum pertinacias, per sacrum concilium Constantiense pro haereticis sunt condemnati.
555 11. Item, specialiter litteratus interrogetur, utrum credat, sententiam sacri Constantiensis concilii super quadraginta quinque Joannis Wikleff, et Joannis Hus triginta articulis superius descriptis latam, fore veram et catholicam: scilicet, quod supradicti quadraginta quinque articuli Joannes Wikleff et Joannis Hus triginta, non sunt catholici, sed quidam ex eis sunt notorie haeretici, quidam erronei, alii temerarii et seditiosi, alii piarum aurium offensivi.
556 12. Item, utrum credat et asserat, quod in nullo casu sit licitum jurare.
557 13. Item, utrum credat, quod ad mandatum judicis juramentum de veritate dicenda, vel quodlibet aliud ad causam opportunum, etiam pro purificatione infamiae faciendum, sit licitum.
558 14. Item, utrum credat, quod perjurium scienter commissum, ex quacunque causa vel occasione, pro conservatione vitae corporalis propriae vel alterius, etiam in favorem fidei, sit mortale peccatum.
559 15. Item, utrum credat, quod deliberato animo contemnens ritum Ecclesiae, caerimonias exorcismi et catechismi, aquae baptismatis consecratae, peccet mortaliter.
560 16. Item, utrum credat, quod post consecrationem sacerdotis in sacramento altaris sub velamento panis et vini non sit panis materialis et vinum materiale, sed idem per omnia Christus, qui fuit in cruce passus et sedet ad dexteram Patris.