Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 153
25. Condemnatio 45 articulorum Joannis Wikleff, per 546 doctores facta, est irrationabilis et iniqua et male facta: ficta est causa per eos allegata, videlicet ex eo quod nullus eorum sit catholicus, sed quilibet eorum aut est haereticus, aut erroneus, aut scandalosus.
26. Non eo ipso, quod electores, vel major pars eorum 547 consenserint viva voce secundum ritus hominum in personam aliquam, eo ipso illa persona est legitime electa, vel eo ipso est verus et manifestus successor vel vicarius Petri Apostoli, vel alterius Apostoli in officio ecclesiastico: unde, sive electores bene vel male elegerint, operibus electi debemus credere: nam eo ipso, quo quis copiosus operatur meritorie ad profectum Ecclesiae, habet a Deo ad hoc copiosus facultatem.
27. Non est scintilla apparentiae, quod oporteat esse 548 unum caput in spiritualibus regens Ecclesiam, quod semper cum Ecclesia ipsa militante conversetur et conservetur.
28. Christus sine talibus monstruosis capitibus per suos veraces discipulos sparsos per orbem terrarum melius suam Ecclesiam regularet.
29. Apostoli et fideles sacerdotes Domini strenue in 549 necessariis ad salutem regularunt Ecclesiam, antequam Papae officium foret introductum: sic facerent, deficiente per summe possibile Papa, usque ad diem judicii.
30. Nullus est dominus civilis, nullus est praelatus, 550 nullus est episcopus, dum est in peccato mortali.
C. Articuli 39, de quibus errorum Wikleff et Hus suspecti ex mandato Martini papae V. in Bulla „Inter cunctas“ interrogandi sunt.
Articuli 1—4, 9. et 10. agunt de communione cum dictis haereticis.
5. Item, utrum credat, teneat et asserat, quod quod- 551 libet concilium generale, et etiam Constantiense, universalem Ecclesiam repraesentet.
6. Item, utrum credat, quod illud, quod sacrum con- 552 cilium Constantiense, universalem Ecclesiam repraesentans, appobavit et approbat in favorem fidei, et ad salutem animarum, quod hoc est ab universis Christi fidelibus approbandum et tenendum: et quod condemnavit et condemnat esse