Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 156

loca visitantibus et ipsis manus suas porrigentibus adjutrices. Et,

571 27. Utrum credat, quod ex tali concessione visitantes ecclesias ipsas et manus adjutrices eis porrigentes hujusmodi indulgentias consequi possint. 572 28. Item, utrum credat, quod singuli episcopi suis subditis secundum limitationem sacrorum canonum hujusmodi indulgentias concedere possint. 573 29 Item, utrum credat et asserat, licitum esse, Sanctorum reliquias et imagines a Christi fidelibus venerari. 574 30. Item, utrum credat, religiones ab Ecclesia approbatas, a sanctis Patribus rite et rationabiliter introductas. 575 31. Item, utrum credat, quod Papa vel alius praelatus, propriis nominibus Papae pro tempore expressis, vel ipsorum vicarii, possint suum subditum ecclesiasticum sive saecularem propter inobedientiam sive contumaciam excommunicare, ita quod talis pro excommunicato sit habendus. 576 32. Item, utrum credat, quod inobedientia sive contumacia excommunicatorum crescente, praelati vel eorum vicarii in spiritualibus habeant potestatem aggravandi et reaggravandi, interdictum ponendi, et brachium saeculare invocandi; et quod illis censuris per inferiores sit obediendum. 577 33. Item, utrum credat, quod Papa, vel alii praelati et eorum vicarii in spiritualibus habeant potestatem sacerdotes et laicos inobedientes et contumaces excommunicandi, ab officio, beneficio, ingressu ecclesiae et administratione ecclesiasticorum sacramentorum suspendendi. 578 34. Item, utrum credat, quod liceat personis ecclesiasticis absque peccato hujus mundi habere possessiones et bona temporalia. 579 35. Item, utrum credat, quod laicis ipsa ab eis auferre potestate propria non liceat; imo quod sic auferentes, tollentes et invadentes bona ipsa ecclesiastica sint tamquam sacrilegi puniendi, etiam si male viverent personae ecclesiasticae bona hujusmodi possidentes. 580 36. Item, utrum credat, quod hujusmodi ablatio et invasio, cuicumque sacerdoti, etiam male viventi, temere vel violenter facta vel illata, inducat sacrilegium. 581 37. Item, utrum credat, quod liceat laicis utriusque sexus, viris scilicet et mulieribus, libere praedicare verbum Dei.