Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 157

38. Item, utrum credat, quod singulis sacerdotibus libere 582 liceat praedicare verbum Dei, ubicumque, quandocumque et quibuscumque placuerit, etiam si non sint missi.

39. Item, utrum credat, quod omnia peccata mortalia, 583 et specialiter manifesta, sint publice corrigenda et exstirpanda.

Quae hic de auctoritate synodi Constantiensis dicta sunt, intelli- 582 genda sunt ad uormam Bullae Confirmationis Martini V. „In eminentis“ 8. Cal. Martii 1418, quae non complectitur nisi decreta contra Wicleff, Huss et Hieronymum de Praga, decretum de communione sub una specie et salvum conductum datum haereticis. In ultima vero sessione XLV. Pontifex protestatus est: „Quod omnia et singula determinata, conclusa et decreta in materia fidei per praesens sacrum concilium generale Constantiense conciliariter tenere et inviolabiliter observare volebat et nunquam contravenire quoquo modo; ipsaque sic conciliariter facta approbat et ratificat et non aliter, nec alio modo.“ Neque aliter unquam a Summis Pontificibus, nominatim Eugenio IV. et Pio II. susceptum et agnitum est concilium Constantiense. Non sunt proinde occumenica, imo potius a Romanis Pontificibus saepius rejecta sunt decreta sessionis III. et IV., a concilio Basileensi innovata, quae sic sonant: „Sancta Synodus Constantiensis etc. . . declarat, quod ipsa, in Spiritu Sancto legitime congregata, concilium generale faciens et Ecclesiam catholicam repraesentans potestatem a Christo immediate habet, cui quilibet cujuscumque status vel dignitatis, etiamsi papalis existat, obedire tenetur in his, quae pertinent ad fidem et exstirpationem dicti schismatis et reformationem dictae Ecclesiae in capite et membris. Item declarat, quod quicunque cujuscumque conditionis, status, dignitatis, etiamsi papalis, qui mandatis, statutis, seu ordinationibus aut praeceptis hujus sacrae synodi et cujuscumque alterius concilii generalis legitime congregati super praemissis, seu ad ea pertinentibus, factis vel faciendis, obedire contumaciter contempserit, nisi resipuerit, condignae poenitentiae subjiciatur et debite puniatur, etiam ad alia juris subsidia, si opus fuerit, recurrendo.“ Concilium Basileense, licet aliquando ab Eugenio IV. quoad progressum agnitum fuerit, dignitatem concilii occumenici nunquam meruit.

D. Definitio concilii Constantiensis Sess. XIII. de communione sub utraque specie confirmatum a Martino V. per Bullam „In eminentis“ 8. Cal. Mart. 1418.

Cum in nonnullis mundi partibus quidam temerarie as- 585 serere praesumant, populum christianum debere sacrum Eucharistiae sacramentum sub utraque panis et vini specie suscipere, et non solum sub specie panis, sed etiam sub specie vini populum laicum passim communicent, etiam post coenam vel alias non jejunum, et communicandum esse per-