Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 168
manitatis in Christo unam posuit esse personam, ita unam asseruit esse naturam: volens ante unionem dualitatem fuisse naturarum, sed in unam naturam in assumptione transiisse: maxima blasphemia et impietate concedens, aut humanitatem in deitatem, aut deitatem in humanitatem esse conversam. Anathematizat etiam, exsecratur et damnat Macarium Antiochenum omnesque similia sapientes, qui licet vere de naturarum dualitate et personae unitate sentiret, tamen circa Christi operationes enormiter aberravit dicens, in Christo utriusque naturae unam fuisse operationem unamque voluntatem. Hos omnes cum haeresibus suis anathematizat sacrosancta Romana Ecclesia, affirmans in Christo duas esse voluntates duasque operationes.
602 Firmiter credit, profitetur et docet, neminem unquam ex viro feminaque conceptum a diaboli dominatione fuisse liberatum, nisi per meritum mediatoris Dei et hominum Jesu Christi Domini nostri: qui sine peccato conceptus, natus et mortuus, humani generis hostem, peccata nostra delendo, solus sua morte prostravit: et regni coelestis introitum, quem primus homo peccato proprio cum omni successione perdiderat, reseravit: quem aliquando venturum omnia Veteris Testamenti sacra, sacrificia, sacramenta, ceremoniae praesignarunt,
603 Firmiter credit, profitetur et docet, legalia Veteris Testamenti, seu Mosaicae legis, quae dividuntur in ceremonias, sacra, sacrificia, sacramenta, quia significandi alicujus futuri gratia fuerant instituta, licet divino cultui illa aetate congruerent, significato per illa Domino nostro Jesu Christo adveniente cessasse, et Novi Testamenti sacramenta coepisse. Quemcumque etiam post passionem in legalibus spem ponentem et illis velut ad salutem necessariis se subdentem, quasi Christi fides sine illis salvare non posset, peccasse mortaliter. Non tamen negat, a Christi passione usque ad promulgatum evangelium illa potuisse servari, dum tamen minime ad salutem necessaria crederentur, sed post promulgatum evangelium sine interitu salutis aeternae asserit non posse servari. Omnes ergo post illud tempus circumcisionis et sabbati reliquorumque legalium observatores alienos a Christi fide denunciat et salutis aeternae minime posse esse participes, nisi aliquando ab iis erroribus respicant. Omnibus igitur, qui christiano nomine gloriantur, praecipit omnino,