Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 169
quocunque tempore, vel ante vel post baptismum, a circumcisione cessandum; quoniam sive quis in ea spem ponat, sive non, sine interitu salutis aeternae observari omnino non potest. Circa pueros vero propter periculum mortis, quod potest saepe contingere, cum ipsis non possit alio remedio subveniri, nisi per sacramentum baptismi, per quod eripiuntur a diaboli dominatu et in Dei filios adoptantur, admonet, non esse per quadraginta aut octoginta dies seu aliud tempus juxta quorundam observantiam sacrum baptisma differendum; sed quamprimum commode fieri potest, debere conferri: ita tamen, quod mortis imminente periculo mox sine ulla dilatione baptizentur, etiam per laicum vel mulierem, in forma Ecclesiae, si desit sacerdos, quemadmodum in decreto Armenorum plenius continetur.
Firmiter credit, profitetur et praedicat, omnem creaturam 604 Dei bonam, nihilque rejiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur, quia, juxta verbum Domini, non quod intrat in os coinquinat hominem; illamque Mosaicae legis ciborum mundorum et immundorum differentiam ad caeremonialia asserit pertinere, quae surgente evangelio transierunt et efficacia esse desierunt. Illam etiam apostolorum prohibitionem ab immolatis simulacrorum et sanguine et suffocato dicit illi tempori congruisse, quo ex Judaeis atque gentilibus, qui antea diversis caeremoniis moribusque vivebant, una surgebat Ecclesia, ut cum Judaeis etiam gentiles aliquid communiter observarent, et in unum Dei cultum fidemque conveniendi praeberetur occasio et dissensionis materia tolleretur: cum Judaeis propter antiquam consuetudinem sanguis et suffocatum abominabilia viderentur et esu immolatitii poterant arbitrari gentiles ad idololatriam redituros. Ubi autem eo usque propagata est christiana religio, ut nullus in ea Judaeus carnalis appareat, sed omnes ad Ecclesiam transeuntes in eosdem ritus evangelii caeremoniasque conveniant, credentes omnia munda mundis: illius apostolicae prohibitionis causa cessante, etiam cessavit effectus. Nullam itaque cibi naturam condemnandam esse denunciat, quam societas admittit humana: nec inter animalia discernendum per quemcunque, sive virum sive mulierem, et quocunque genere mortis intereant: quamvis pro salute corporis, pro virtutis exercitio, pro regulari et ecclesiastica disciplina possint et debeant